Phaedrus fabulae 1, 22

Reference basis text: B. E. Perry, 1965

Editing of the digital edition: C. Renda, 2010

Data insertion and check: P. Marzano

Other sections


Mustela et homo

Mustela ab homine prensa, cum instantem necem

Effugere uellet, "Parce, quaeso," inquit "mihi,

Quae tibi molestis muribus purgo domum."

Respondit ille: "Faceres si causa mea,

5

Gratum esset et dedissem ueniam supplici.

Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis,

Quas sunt rosuri, simul et ipsos deuores,

Noli imputare uanum beneficium mihi."

Atque ita locutus improbam leto dedit.

10

Hoc in se dictum debent illi agnoscere,

Quorum priuata seruit utilitas sibi,

Et meritum inane iactant inprudentibus.