Phaedrus fabulae 1, 19

Reference basis text: B. E. Perry, 1965

Editing of the digital edition: C. Renda, 2010

Data insertion and check: P. Marzano

Other sections


Canis parturiens

Habent insidias hominis blanditiae mali,

Quas ut uitemus uersus subiecti monent.

Canis parturiens cum rogasset alteram

Vt fetum in eius tugurio deponeret,

5

Facile impetrauit. Dein reposcenti locum

Preces admouit, tempus exorans breue,

Dum firmiores catulos posset ducere.

Hoc quoque consumpto flagitari ualidius

Cubile coepit. "Si mihi et turbae meae

10

Par" inquit "esse potueris, cedam loco."

6

admovit coni. Pithou

admonuit D P