Catullus carmina 16

Reference basis text: W. Eisenhut, 1983

Editing of the digital edition: G. Maggiali, I. Turrini, 2009

Other sections


Pedicabo ego uos et irrumabo,

Aureli pathice et cinaede Furi,

Qui me ex uersiculis meis putastis,

Quod sunt molliculi, parum pudicum.

5

Nam castum esse decet pium poetam

Ipsum, uersiculos nihil necesse est;

Qui tunc denique habent salem ac leporem,

Si sunt molliculi ac parum pudici

Et quod pruriat incitare possunt,

10

Non dico pueris, sed his pilosis,

Qui duros nequeunt mouere lumbos.

Vos, quod milia multa basiorum

Legistis, male me marem putatis?

Pedicabo ego uos et irrumabo.

1

vv. 5-8: Plin. epist. 4,14,5; vv. 5-6: Apul. apol. 11