CARMEN APOLLINIS
Egerat Amphrysi pastos ad flumina tauros
Phoebus et huma‹no› defessus membra labore
Cesserat et gelidis requiem captabat in antris
Dulcisonoque nouum claudebat murmure carmen.
5
Huc quoque cum tenera lasciuus forte Napaea
Pan aderat, solitis agerent ut lusibus horam.
Nec procul extremos referenti leniter aura
Percepere modos maiorque exorta uoluptas
Suasit et adposita caperent ut plenius aure.
10
Praescius haec sensit tenuitque silentia Phoebus
Deceptosque preces ultro sibi ferre coegit.
Namque adeunt carmenque rogant: quae munera, dicunt.
Numina mox Phoebus, quamuis sint rustica, pastor
Erubuit gemuitque dolens sic se esse repertum:
15
Non tripodes, non laurus ibi nec rupe propinqua
Ipse supinatis pendebat cornibus arcus.
Quodque tamen poterat, prodit se carmine numen:
Vtque canit, rigidi mollescit culmen Olympi
Duraque blandisonis animantur saxa Camenis
20
Marmoribusque pares haerent ad carmina tigres;
It nemus et tacitis refluus stetit amnis in undis,
Omnis silua silet, uentorum flabra quiescunt;
Ne tremefacta comas inuita remurmuret, arbos
Accubat et strictis condensat frondibus umbras;
25
Astupet omnis ager, reprimunt conuicia picae
Atque oblita nefas posuit philomela querelas.
Namque hominem triplices animae referebat in actus,
Vt uita sensuque potens ac mente fruatur,
Hoc herbis illudque feris, canit hoc quoque habere
30
Mortales commune deis; rursusque renarrat
Singula diuersis a se distantia rebus,
Quod uiuant crescantque rudes sine sensibus herbae,
Sensibus utque ferae uigeant rationis inanes,
Vt ratione homines, posito sed limite, uiuant.
35
At simul et blando solatur singula cantu,
Quod labor atque dolor uiuaces non terat herbas,
Muta quod exosis careant animalia curis,
Quodque superba homines contingant numina mente.
Tunc res in triplici disponit tempore cunctas,
40
Vt sint, ut fuerint, ut post ignota sequantur.
His hominum mentem simul inserit et simul addit
Per uarios agitare modos, ut denique quaerat
An quicquam, uel quid sit, uel quale esse putetur
Curue probet perque haec geminos sese inferat actus,
45
Iudicio subdens quaecumque inuenerit alto.
Hinc canit ad placitum cunctis ut nomina rebus
Mens dedit, absentes oculis ut cernere formas
Possit et ignotas ueheret quasi uoce figuras.
Hinc quoque simplicibus crescens oratio uerbis
50
Nectitur atque animi dissoluit libera motum.
Mox etiam uariis cantus adstringere certat
Legibus et numeris inclusit carmina doctis.
Haec Pan sollicitus repetebat, cui deus inquit:
"Hoc tibi, Pan, satis est: referam nunc digna Napaea."
55
‹D›ixerat et molli tenuabat carmine musam.
Nec mora, Sestiacam recolit miserando puellam
Atque Leandreis narrat freta peruia flammis:
"Inflexa est tibi nempe, puer, uia: fracta gemescunt
Aequora, te cautes reboant, tibi litora plangunt.
60
Quo ruis, heu, tumidas non durature procellas?
Quo ruis? Heu tantis uix litus sufficit undis!
A! nimium deflendus eras, si forte reuertens
Consummata potens esses post gaudia mersus!’ 
Peruertit sed uota dolor propiusque fremescit
65
Aequor et in saeuam conspirant flamina mortem.
Ipse relabenti fluctu iamiamque natando
Deficit et surdis pereunt lamenta procellis."
Tunc et olorinas indutum corpore plumas
Dissimulat niueum seruato nomine Cycnum,
70
Crura etiam dorsumque premit spatioque recepto
Collorum longis differt amfractibus ora.
Hinc petit Eridanum, sonat aut per stagna lacusque
Et miserum questu repetit Phaetonta canoro.
Tunc, Cyparisse, tuos testatur ab arbore luctus, 
75
Tunc hyacintheis instaurat floribus annum
Purpureoque nouat nitidam sub honore iuuentam.
Clauditur et rutilo Danae penetratur ab imbre.
Huic deus infami blanditur callidus auro
Perque oculos perque ora fluens: stupet inscia uirgo
80
Purpureos speciosa sinus gremioque superbis
Congaudet pluuiis, ast illam corpore toto 
Lubrica lasciui pertemptat gutta metalli.
Coeperat et notae maerens reminiscier ignes
Daphnidis et uiridi comprendere corpora lauro:
85
Namque et odorata cingebat fronde capillos
Pulchraque per fragiles tendebat brachia ramos.
Admonuit sed corda dolor subitoque gemiscens,
Ceu repetita sui patiatur damna caloris,
Horret adhaerenti constringere uiscera libro,
90
Horret et in rigidas mentem durare medullas.
Dulcia sic maestis interpellata querelis
Carmina conticuit: gemuere silentia nymphae,
Pan quoque deiecta maerens sublanguit aure,
Quodque dolens tacuit, hoc plus doluere tacentem.