8, 5
Pistrigero quae concha uehit Tritone Cytheren
Hac sibi conlata cedere non dubitet.
Poscimus, inclina paulisper culmen erile
Et munus paruum magna patrona cape
5
Euodiumque libens non aspernare clientem,
Quem faciens grandem tu quoque maior eris.
Sic tibi, cui rex est genitor, socer atque maritus,
Gnatus rex quoque sit cum patre postque patrem.
Felices lymphae, clausae quae luce metalli
10
Ora tamen dominae lucidiora fouent!
Nam cum dignatur regina hinc tinguere uultus,
Candor in argentum mittitur e facie.
11, 6
Germani decus et dolor Mamerti,
Mirantum unica pompa episcoporum,
Hoc dat caespite membra Claudianus,
Triplex bybliotheca quo magistro,
5
Romana, Attica, Christiana, fulsit;
Quam totam monachus uirente in aeuo
Secreta bibit institutione,
Orator, dialecticus, poeta,
Tractator, geometra, musicusque,
10
Doctus soluere uincla quaestionum
Et uerbi gladio secare sectas,
Si quae catholicam fidem lacessunt.
Psalmorum hic modulator et phonascus
Ante altaria fratre gratulante
15
Instructas docuit sonare classes.
Hic sollemnibus annuis parauit
Quae quo tempore lecta conuenirent.
Antistes fuit ordine in secundo,
Fratrem fasce leuans episcopali.
20
Nam de pontificis tenore summi
Ille insignia sumpsit, hic laborem.
At tu, quisque doles, amice lector,
De tanto quasi nil uiro supersit,
Vdis parce genis rigare marmor:
25
Mens et gloria non queunt humari.
18, 5
Martini corpus totis uenerabile terris,
In quo post uitae tempora uiuit honor,
Texerat hic primum plebeio machina cultu,
Quae confessori non erat aequa suo.
5
Nec desistebat ciues onerare pudore
Gloria magna uiri, gratia parua loci;
Antistes sed qui numeratur sextus ab ipso
Longam Perpetuus sustulit inuidiam,
Internum remouens modici penetrale sacelli
10
Amplaque tecta leuans exteriore domo;
Creueruntque simul ualido tribuente patrono
In spatiis aedis, conditor in meritis,
Quae Salomoniaco potis est confligere templo,
Septima quae mundo fabrica mira fuit.
15
Nam gemmis, auro, argento si splenduit illud,
Istud transgreditur cuncta metalla fide.
Liuor, abi, mordax absoluanturque priores,
Nil nouet aut addat garrula posteritas;
Dumque uenit Christus, populos qui suscitet omnes,
20
Perpetuo durent culmina Perpetui.