Ennius fragmenta uaria 27

Reference basis text: J. Vahlen, 1903

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Epicharmus

 

54

Istic est is Iupiter quem dico, quem Graeci uocant

55

Aerem, qui uentus est et nubes, imber postea,

Atque ex imbre frigus, uentus post fit, aer denuo.

 

Haec propter Iupiter sunt ista quae dico tibi,

Qua mortalis atque urbes beluasque omnis iuuat.

56

uentus Laetus

uentis Varro ling. 5, 65

Varro ling. 5, 65: idem hi dei Caelum et Terra, Iupiter et Iuno, quod, ut ait Ennius, "istic ... frigus uentis ... hec ... qua mortalis ... iuuat". quod hinc omnis et sub hoc, eundem appellans dicit (Enn. ann. 591 Sk.) "diuumque hominumque pater rex".