Ennius fragmenta uaria 23

Reference basis text: J. Vahlen, 1903

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Epicharmus

 

48

Terris gentis omnis peperit et resumit denuo

 

dat cibaria

 

50

quod gerit fruges, Ceres

Varro ling. 5, 64: terra Ops, quod hic omne opus et hac opus ad uiuendum; et ideo dicitur Ops mater, quod terra mater. haec enim "terris [...] denuo"; quae "dat cibaria" ut ait Ennius. quae "quod gerit fruges, Ceres". antiquis enim 'c' quod nunc 'g'.

Cf. Cic. nat. deor. 2, 67: mater est a gerendis frugibus Ceres tamquam Geres; ibid. 2, 20; 3, 62; 3, 52: si est Ceres a gerendo, terra ipsa dea est.