Modo, si placet, auribus aequis atque mente pura
Operum accipe prima dei, quae tu negas bona esse,
Et clamas haec fieri non debuisse cuncta,
Quoniam ut deus omnia summus summa facta non sunt.
5
Elementa boni bona mundi prima quattuor sunt:
Leuis ignis, acutus et est qui mobilis superne;
Grauis huic obtunsaque contra est atque pigra tellus;
Inimica igitur tria summis sunt tribus quod ima,
Duo quae medio ueniunt <->, aer, unda, nectunt,
10
Extremis rursus arnica, quantum et ipsa secum.
Leuitatem et mobilitatem cum ignee iungit aer,
Obtunsum pondus et infra iungit unda terris,
Hebes est et mobile uinclum quo aura et unda inhaerent,
Sed hebes quod liquitur alte debet aura terris,
15
Quod mobilis influit imum debet unda flammis:
Media extremis sibi sumunt bina de propinquis,
Ast de longe positis haec singula occuparunt
Sibi. Sic uariis elementis quadrat[ur] iste mundus,
Sic est discordia concors, sic remota iuncta;
20
Ita motibus omnibus haec sunt rite temperata,
Vt in imparibus numeris sit pulchritudo compar.
Quid quaeque ferant elementa et sibi apta gignant,
Referam, ut ualeo, numeris <->; tu benignus audi,
Vt, in his quoque foedera mundi firma lege ueri
25
Vbi uideris, ordine credas ista facta certo.
In quattuor his elementis: aura, aqua, igne, terra,
Animalia certa creantur, propriae apta sedi,
Quae habeant alios alia usus congruosque motus.
Gradientia fixaque, duplex quod genus uidemus,
30
Animalia sunt elementis ultimis duobus.
Age iam, ultima despice terrae et confer ima summis:
Fixum radicibus haeret arbutum omne terris,
Fixa ut sublime rotantur sidera alta caelo;
Firma hic uestigia fert quod repit omne terris:
35
Globus est ut cuique, ita firmant gressum et astra septem.
Natat undis et uolat auras ambiente motu
Sursum deorsumque animantum quod petit uicissim,
Medio medium bene librans hinc et inde nisu.
Aliud quoque conueniens his quattuor uicissim
40
Contrarium inesse elementis qualitate duplex,
Paucis aduerte, docebo (namque parua non sunt):
Ita primum tertio habetur, quartum ut est secundo;
Contraria in his uolo cernas, uimque singulorum.
Galet ignis et aridus est, quod possidet superna;
45
Praefrigida et humida serpit tertia unda. Contra
Venit inter utrumque locatus, mixtus ex utroque,
Quarto contrarius aer, ultimo secundus,
Ambobus †partim parilis†, atque totus impar:
Nam humore liquescit aquarum, feruet ignis aestu.
50
Capit undis terra rigorem, fitque sicca caelo.
Vicibus uariis ita totus quattuor sibimet
Per motiua tempora nexus temperatur annus:
Pluuialis hiems rigat undis, aqua frigore artat;
Maturat et omnia torret sicca et ignea aestas;
55
Ver temperiem sibi sumit de hoc utroque gratam:
Tepidam igne et aqua tenet auram molliter fluentem;
Autumnus frigore torpet, siccitate hiulcat.
Sic corpora quattuor ex his nostra copulantur.
Spatium haec quoque noctis et horas temperant dierum:
60
Medium igne quod ardet et aret tempus hinc diei est;
Medium undis frigidum et udum est tempus inde noctis;
Sunt extrema humida noctis, prima iam calet lux:
Hinc atque illinc tibi, blandum mane, temperatur;
Sunt ultima sicca diei, prima friget umbra:
65
Ex utroque accipe legem et temperare, uesper.
Et tot res, inuide, tales: fulgida astra caeli,
Caelum caelique figuram perpetesque motus;
Fixum in medio (quod et imum est) pondus omne terrae;
Glaucum oceanum, mare et amnes, cingula orbi alma;
70
Auras liquidas modo densas, inde mox serenas;
Tot corpora pennipotentum, picta, grata, blanda,
Varium decus atque nitores adde tot natantum,
Tot terrigenis decoratum multiforme pulchrum,
Et tot res, inuide, tales te esse nolle clama.
75
Rapidum tardo, et rata currens hac et hac uaganti,
Statisque mouentia, densis rara, magna paruis,
Obscuris flammigerata, nigra luminosis,
Intercidentia natis, nata nascituris,
Medium extremis, medio ilia atque intus alta summis
80
Concordant lege superna, lege dico ueri:
Vnum carmen modulantur concinuntque in unum.
Vnum quoddam appetit, †audet† quidquid ambit esse,
Et tot res, inuide, si audes, te esse nolle clama.