Ausonius epigrammata 20 = epigr. 18 Schenkl = epigr. 40 Peiper = epigr. 40 Prete = epigr. 21 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Ad uxorem

Vxor, uiuamus ceu uiximus, et teneamus

      Nomina quae primo sumpsimus in thalamo,

Nec ferat ulla dies ut commutemur in aeuo,

      Quin tibi sim iuuenis tuque puella mihi.

5

Nestore sim quamuis prouectior aemulaque annis

      Vincas Cumanam tu quoque Deiphoben,

Nos ignoremus quid sit matura senectus:

      Scire aeui meritum, non numerare decet.

Ad uxorem K M L nullum lemma T

ad uxorem suam

ad uxorem suam quod debeat vivere et oblectari C

codices
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
= Perugia, Biblioteca Comunale Augusta I 102 (1470-1472)
Z = consensus C K M (L) T