Ausonius Parentalia 22 = XV.24 Schenkl = IV.22 Peiper = III.22 Prete = VI.1.22 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Seuerus Censor Iulianus consocer

Desinite, o ueteres, Calpurnia nomina, Frugi

      Vt proprium hoc uestrae gentis habere decus;

Nec solus semper censor Cato nec sibi solus

     Iustus Aristides his placeant titulis.

5

Nam sapiens quicumque fuit uerumque fidemque

      Qui coluit, comitem se tibi, Censor, agat.

Tu grauis et comis cum iustitiaque remissus,

      Austeris doctus iungere temperiem.

Tu non ascito tibi me nec sanguine iuncto

10

     Optasti nostras consociare domos.

Nempe aliqua in nobis morum simulacra tuorum

      Effigies nostri praebuit ingenii;

Aut iam Fortunae sic se uertigo rotabat,

      Vt pondus fatis tam bona uota darent.

15

Si quid apud manes sentis, fouet hoc tibi mentem,

      Quod fieri optaras id uoluisse deum.

4

Aristides Charpin

Aristidis V

codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)