Damasus epigrammata 103

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Quisque plena deo mysteria mente requiris

      Huc accede, domus religiosa patet.

Haec sunt tecta pio semper deuota timori

      Auditumque deus commodat hic precibus.

5

Ergo letiferos propera compescere sensus,

      Iam propera sacras laetus adire fores,

Vt transacta queas deponere crimina uitae

     Et quicquid scelerum noxius error habet.

Attica Felicis Magni clarissima coniunx

10

     Sumptibus hoc propriis aedificauit opus.

8

L teste, fuit in ecclesia s. Laurentiii in Damaso