carmina Priapea 77

Reference basis text: I. Cazzaniga, 1959

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: P. Geroldi

Other sections


Immanem stomachum mihi cietis

Qui densam facitis subinde saepem

Et fures prohibetis huc adire.

Hoc est laedere, dum iuuatis; hoc est

5

Non admittere ad aucupem uolucres.

Obstructa est uia, nec licet iacenti

Iactura natis expiare culpam.

Ergo qui prius usque et usque et usque

Furum scindere podices solebam,

10

Per noctes aliquot diesque cesso.

Poenas do quoque, quot satis superque est,

In semenque abeo salaxque quondam

Nunc uitam perago- quis hoc putaret?-

Vt clusus citharoedus abstinentem.

15

At uos, ne peream situ senili,

Quaeso, desinite esse diligentes

Neue imponite fibulam Priapo.

1

cietis Burmann

uidetis ω