carmina Priapea 57

Reference basis text: I. Cazzaniga, 1959

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: P. Geroldi

Other sections


Cornix et caries uetusque bustum,

Turba putida facta saeculorum,

Quae forsan potuisset esse nutrix:

Tithoni Priamique Nestorisque,

5

Illis ni pueris anus fuisset,

Ne desim sibi, me rogat, fututor.

Quid si nunc roget, ut puella fiat?

"Si nummos tamen haec habet, puella est".

2

putida H V

pudica A