carmina Priapea 56

Reference basis text: I. Cazzaniga, 1959

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: P. Geroldi

Other sections


Derides quoque, fur, et impudicum

Ostendis digitum mihi minanti?

Heu heu me miserum- quid, ista lignum est

Quae me terribilem facit uideri

5

Mandabo domino tamen salaci,

Vt pro me uelit irrumare fures.