carmina Priapea 14

Reference basis text: I. Cazzaniga, 1959

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: A. Scozzesi

Other sections


Huc huc, quisquis es, in dei salacis

Deuerti graue ne puta sacellum.

Et si nocte fuit puella tecum,

Hac re quod metuas adire, non est.

5

Istud caelitibus datur seueris:

Nos uappae sumus et pusilla culti

Ruris numina, nos pudore pulso

Stamus sub Ioue coleis apertis.

Ergo quilibet huc licebit intret

10

Nigri fornicis oblitus fauilla.

1

Cf. CIL XI, 3862