carmina Priapea 2

Reference basis text: I. Cazzaniga, 1959

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: A. Scozzesi

Other sections


Ludens haec ego teste te, Priape,

Horto carmina digna, non libello,

Scripsi non nimium laboriose.

Nec musas tamen, ut solent poetae,

5

Ad non uirgineum locum uocaui.

Nam sensus mihi corque defuisset,

Castas, Pierium chorum, sorores

Auso ducere mentulam ad Priapi.

Ergo quidquid id est, quod otiosus

10

Templi parietibus tui notaui,

In partem accipias bonam, rogamus.

5

Ad

at A V