carmina Priapea 1

Reference basis text: I. Cazzaniga, 1959

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: A. Scozzesi

Other sections


Carminis incompti lusus lecture procaces,

      Conueniens Latio pone supercilium.

Non soror hoc habitat Phoebi, non Vesta sacello,

     Nec quae de patrio uertice nata dea est,

5

Sed ruber hortorum custos, membrosior aequo,

      Qui tectum nullis uestibus inguen habet.

Aut igitur tunicam parti praetende tegendae,

      Aut quibus hanc oculis aspicis, ista lege.

4

Nec

non V