Martialis epigrammata 4, 27

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos.

     Inuidus ecce negat: num minus ergo soles?

Quid quod honorato non sola uoce dedisti

      Non alius poterat quae dare dona mihi?

5

Ecce iterum nigros corrodit liuidus ungues.

      Da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat.

2

num L P f γ

non R  p. c. Q