Martialis epigrammata 3, 77

Reference basis text: A. Fusi, 2006

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2007

Other sections


Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,

      Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper;

Nec te liba iuuant nec sectae quadra placentae,

     Nec Libye mittit nec tibi Phasis aues:

5

Capparin et putri cepas allece natantis

      Et pulpam dubio de petasone uoras,

Teque iuuant gerres et pelle melandrya cana,

      Resinata bibis uina, Falerna fugis.

Nescio quod stomachi uitium secretius esse

10

     Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖς?

1

mullus f ² γ

mulus L P Q f ¹