Martialis epigrammata 1, 14

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum

     Vidimus- hoc etiam praestat harena tibi-

Cum prensus blando totiens a dente rediret

      Et per aperta uagus curreret ora lepus.

5

Vnde potest auidus captae leo parcere praedae?

     Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.

2

hoc T f γ

hos L   p. c. P Q