ICUR-02, 04159a
Gregorio quartus iacet hic Bonifacius almus,
Huius qui sedis fuit aequus rector et aedis,
Tempore qui Focae cernens templum fore Romae.
Delubra cunctorum fuerant quod demoniorum,
5
Hoc expurgauit sanctis cunctisque dicauit.
Eius natalis sollemnia qui celebratis,
Primis Septembri(bu)s fert haec lux quarta Kalendis.
Octauus titulo hoc Bonifatius ossa reperta
Hac locat erecta Bonifatii nominis ara.
Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 615 d.C.
EDCS
Reference basis text: ICUR-02, 04159a
Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011 - A. Prontera, 2022
Hexameters |