Attendere prego...
Prudentius hamartigenia

Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8084

Milano, Biblioteca Ambrosiana D 36 sup.

Cambridge, Corpus Christi College 223

Durham, Cathedral Library B.IV.9

Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, Burm. Q.3

Montecassino (Frosinone), Archivio e Biblioteca dell'Abbazia 374

Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8305

Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8086

Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 136

Bern, Burgerbibliothek (Stadtbibliothek; Bibliotheca Bongarsiana) 264

Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Reg. lat. 321


praefatio

Fratres ephebi fossor et pastor duo,

Quos feminarum prima primos procreat,

Sistunt ad aram de laborum fructibus

Deo sacranda munerum primordia.

5

Hic terrulentis, ille uiuis fungitur.

Certante uoto discrepantes inmolant

Fetum bidentis alter ast alter scrobis.

Deus minoris conprobauit hostiam,

Reiecit illam quam parauit grandior.

10

Vox ecce summo missa persultat throno:

'Cain, quiesce; namque si recte offeras

Oblata nec tu lege recta diuidas,

Peruersa nigram uota culpam traxerint.'

Armat deinde parricidalem manum

15

Frater probatae sanctitatis aemulus,

Germana curuo colla frangit sarculo.

Mundum recentem caede tinguit inpia

Sero expiandum iam senescentem sacro

Cruore Christi quo peremptor concidit.

20

Mors prima coepit innocentis uulnere,

Cessit deinde uulnerato innoxio.

Per crimen orta dissoluta est crimine,

Abel quod ante perculit, Christum dehinc.

Finita et ipsa est finis exsortem petens.

25

Ergo ex futuris prisca coepit fabula

Factoque primo res notata est ultima,

Vt ille mortis inchoator rusticus

Insulsa terrae deferens libamina

Deumque rerum mortuarum deputans

30

Rastris redacta digna sacris crederet,

Viuentis atrox aemulator hostiae.

Agnosco nempe quem figura haec denotet,

Quis fratricida, quis peremptor inuidus

Praue sacrorum disciplinam diuidat,

35

Mactare dum se uota censet rectius.

Marcion, arui forma corruptissimi,

Docet duitas discrepare a spiritu

Contaminatae dona carnis offerens

Et segregatim numen aeternum colens.

40

Qui si quiescat nec monentem neglegat,

Pacem quieta diligat germanitas

Vnum atque uiuum fassa uiuorum deum.

Hic se caduco dedicans mysterio

Summam profanus diuidit substantiam;

45

Malum bonumque ceu duorum separans

Regnum deorum sceptra committit duo,

Deum esse credens quem fatetur pessimum.

Cain cruentus, unitatis inuidus,

Mundi colonus, inmolator squalidus,

50

Cuius litamen sordet et terram sapit,

Terram caduci corporis, uenam putrem,

Vmore denso conglobatam et puluere,

Natura cuius fraude floret fertili

Fecunda fundens noxiorum crimina

55

Animaeque uitam labe carnis enecat.

Caro in sororem tela mentem dirigit,

Mens in cerebro uentilatur ebrio,

Ex quo furores suculentos conligit

Madens ueneno corporis lymfatico.

60

Deum perennem findit in duos deos,

Audet secare numen insecabile.

Cadit perempta denegans unum deum,

Cain triumphat morte fratris halitus.

 

 

Quo te praecipitat rabies tua, perfide Cain,

Diuisor blasfeme dei? Tibi conditor unus

Non liquet et bifidae caligant nubila lucis?

Insincera acies duo per diuortia semper

5

Spargitur in geminis uisum frustrata figuris.

Terrarum tibi forma duplex obludit, ut excors

Diuiduum regnare deum super aethera credas.

Bina boni atque mali glomerat discrimina sordens

Hic mundus, domino sed caelum obtemperat uni.

10

Non idcirco duos retinent caelestia reges,

Quod duo sunt opera humanas agitantia curas.

Exterior terrenus homo est, qui talia cernens

Conicit esse duo uariarum numina rerum.

Dum putat esse deum, qui praua effinxerit olim

15

Et qui recta itidem condens induxerit, ambos

Autumat esse deos natura dispare summos.

Quae tandem natura potest consistere duplex

Aut regnare diu quam fons diuisus ab arce

Separat alternaque apicum dicione recidit?

20

Aut unus deus est, rerum cui summa potestas,

Aut quae iam duo sunt minuuntur dispare summo.

Porro nihil summum nisi plenis uiribus unum

Distantes quoniam, proprium dum quisque reuulso

Vindicat imperio, nec summa nec omnia possunt.

25

Ius uarium non est plenum, quia non habet alter

Quidquid dispar habet; cumulum discretio carpit.

Nos plenum sine parte deum testamur et unum

In quo Christus inest, idem quoque plenus et unus,

Qui uiget ac uiguit super omnia quique uigebit

30

Participem nullum collato foedere passus.

Summa potestatum simplex dominatio rerum,

Virtutum sublime caput, fons unicus orbis,

Naturalis apex, generisque et originis auctor,

Ex quo cuncta fluunt, et lux et tempora et anni

35

Et numerus, qui post aliquid dedit esse secundum.

Vnus enim princeps numeri est nec dinumerari

Tantum unus potis est. Sic, cum pater ac deus alter

Non sit, item Christus non sit genitore secundus,

Anterior numero est cui filius unicus uni est.

40

Ille deus meritoque deus quia primus et unus,

In uirtute sua primus, tum primus in illo

Quem genuit. Quid enim differt generatio simplex?

Vnum semper erit gignens atque unus ab uno

Ante chaos genitus numeroque et tempore liber.

45

Quis dixisse duos rem maiestate sub una

Regnantem propriamque sibi retroque perennem

Ausit et unius naturae excindere uires?

Numquid adoptiuum genitor sibi sumpsit, ut alter

Externi generis numerum praestare duorum

50

Debeat et geminum distans inducere numen?

Forma patris ueri uerus stat filius ac se

Vnum rite probat, dum formam seruat eandem.

Non amor ascitus sociat nec iungit utrumque

Coniurata fides, pietas sed certa genusque

55

Vnum, quod deus est, summam reuocatur ad unam.

Haec tibi, Marcion, uia displicet, hanc tua damnat

Secta fidem dominis caelum partita duobus.

Quae te confundunt nebulae, quis somnus inerti

Incubat ingenio, cui per fantasmata duplex

60

Occurrit species biuio dispersa superno?

Si uim mentis hebes stupor obsidet, aspice saltem

Obuia terrenis oculis elementa, quibus se

Res occulta dei dignata est prodere signis.

Hanc heresim praesaga patris praeuiderat olim

65

Maiestas: fore qui rectorem lucis et orbis

Scinderet in partes geminatum segrege regno.

Idcirco specimen posuit spectabile nostris

Exemplumque oculis, ne quis duo numina credat.

[Imperitare uagis mundi per inania formis]

70

Vna per immensam caeli caueam reuolutos

Praebet flamma dies, texit sol unicus annum.

Triplex ille tamen nullo discrimine trina

Subnixus ratione uiget: splendet, uolat, ardet;

Motu agitur, feruore cremat, tum lumine fulget.

75

Sunt tria nempe simul, lux et calor et uegetamen,

Vna eademque tamen rota sideris indiscretis

Fungitur his, uno seruat tot munera ductu,

Et tribus una subest mixtim substantia rebus.

Non conferre deo uelut aequiperabile quidquam

80

Ausim nec domino famulum componere signum,

Ex minimis sed grande suum uoluit pater ipse

Coniectare homines, quibus ardua uisere non est.

Paruorum speculo non intellecta notamus

Et datur occultum per proxima quaerere uerum.

85

Nemo duos soles nisi sub glaucomate uidit

Aut si fusca polum suffudit palla serenum

Oppositus quotiens radiorum spicula nimbus

Igne repercusso mentitos spargit in orbes.

Sunt animis etiam sua nubila, crassus et aer.

90

Est glaucoma aciem quod tegmine uelat aquoso

Libera ne tenerum penetret meditatio caelum

Neue deum rapidis comprendat sensibus unum.

Spargitur in bifidas male sana intentio luces

Et duplices geminis auctoribus extruit aras.

95

Si duo sunt igitur cur non sint multa deorum

Milia? Cur numero deitas contenta gemello est

An non in populos dispersa examina diuum

Fundere erat melius mundumque implere capacem

Semideis passim nullo discrimine monstris

100

Quis fera barbaries perituros mactat honores?

Dissona discretum retinent si numina caelum,

Conuenit et nebulis et fontibus et reboanti

Oceano et siluis et collibus et speluncis,

Fluminibus uentis, fornacibus atque metallis

105

Adsignare deos proprios, sua cuique iura.

Vel, si gentiles sordet uenerarier umbras

Et placet esse duos sceptris socialibus aequos

Dic age quis terras dicionis sorte retentet,

Quis regat aequoreas aeterna lege procellas.

110

Ede coheredum distinctum ius dominorum.

"Vnus" ais "tristi residet sublimis in arce,

Auctor nequitiae, scelerum deus, asper, iniquus,

Qui quodcumque malum uitioso feruet in orbe

Seuit et anguino medicans noua semina suco

115

Rerum principium mortis de fomite traxit.

Ipse opifex mundi, terram mare sidera fecit

Condidit ipse hominem, lutulenta et membra coegit

Effigians quod morbus edat, quod crimine multo

Sordeat, informi tumulus quod tabe resoluat.

120

Ast alii pietatis amor placidumque medendi

Ingenium recreans homines, mortalia seruans.

Testamenta duo fluxerunt principe utroque;

Tradidit iste nouum melior, uetus illud acerbus."

Haec tua, Marcion, grauis et dialectica uox est,

125

Immo haec attoniti frenesis manifesta cerebri.

Nouimus esse patrem scelerum, sed nouimus ipsum

Haudquaquam tamen esse deum, quin immo gehennae

Mancipium, Stygio qui sit damnandus Auerno.

Marcionita deus tristis, ferus, insidiator,

130

Vertice sublimis, cinctum cui nubibus atris

Anguiferum caput et fumo stipatur et igni.

Liuentes oculos suffundit felle perusto

Inuidia impatiens iustorum gaudia ferre.

Hirsutos iuba densa umeros errantibus hydris

135

Obtegit et uirides adlambunt ora cerastae.

Ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos

In nodum reuocat facilique ligamine tortas

Innectit pedicas neruosque in uincula tendit.

Ars olli captare feras, animalia bruta

140

Irretire plagis, retinacula denique caecis

Indeprensa locis erranti opponere praedae.

Hic ille est uenator atrox qui caede frequenti

Incautas animas non cessat plectere Nebroth,

Qui mundum curuis anfractibus et siluosis

145

Horrentem scopulis uersuto circuit astu,

Fraude alios tectisque dolis innectere adortus,

Porro giganteis alios luctando lacertis

Frangere, funereos late exercere triumphos.

Improba mors, quid non mortalia pectora cogis?

150

Ipse suam (pudet heu) contempto principe uitae

Perniciem ueneratur homo, colit ipse cruentum

Carnificem, gladiique aciem iugulandus adorat.

In tantum miseris peccati nectare captis

Dulce mori est, tanta in tenebris de peste uoluptas?

155

Qui mala principio genuit deus esse putatur

Quique bona infecit uitiis et candida nigris?

Par furor illorum quos tradit fama dicatis

Consecrasse deas Febrem Scabiemque sacellis.

Inuentor uitii non est deus; angelus illud

160

Degener infami conceptum mente creauit,

Qui prius augustum radiabat sidus et ingens

Ex nihilo splendor nutrito ardebat honore

Ex nihilo nam cuncta retro factumque quod usquam est

At non ex nihilo deus et sapientia uera

165

Spiritus et sanctus, res semper uiua nec umquam

Coepta sed aerios etiam molita ministros.

Horum de numero quidam pulcherrimus ore

Maiestate ferox nimiis dum uiribus auctus

Inflatur, dum grande tumens sese altius effert

170

Ostentatque suos licito iactantius ignes

Persuasit propriis genitum se uiribus ex se

Materiam sumpsisse sibi qua primitus esse

Inciperet nascique suum sine principe coeptum

Hinc schola subtacitam meditatur gignere sectam

175

Quae docet e tenebris subitum micuisse tyrannum

Qui uelut aeterna latitans sub nocte retrorsum

Vixerit et tecto semper regnauerit aeuo.

Aemulus, ut memorant, opera ad diuina repente

Corrumpenda caput caligine protulit atra.

180

Hoc ratio sed nostra negat, cui non licet unam

Infirmare fidem sacro quae tradita libro est.

"Nil" ait "absque deo factum, sed cuncta per ipsum

Cuncta, nec est alius quisquam nisi factus ab ipso."

Sed factus de stirpe bonus, bonitatis in usum

185

Proditus et primo generis de fonte serenus

Deterior mox sponte sua dum decolor illum

Inficit inuidia stimulisque instigat amaris.

Arsit enim scintilla odii de fomite zeli

Et dolor ingenium subitus conflauit iniquum.

190

Viderat argillam simulacrum et structile flatu

Concaluisse dei, dominum quoque conditioni

Impositum, natura soli pelagique polique

Vt famulans homini locupletem fundere partum

Nosset et effusum terreno addicere regi.

195

Inflauit fermento animi stomachante tumorem

Bestia deque acidis uim traxit acerba medullis.

Bestia sorde carens, cui tunc sapientia longi

Corporis enodem seruabat recta iuuentam,

Complicat ecce nouos sinuoso pectore nexus

200

Inuoluens nitidam spiris torquentibus aluum.

Simplex lingua prius uaria micat arte loquendi

Et discissa dolis resonat sermone trisulco.

Hinc natale caput uitiorum, principe ab illo

Fluxit origo mali, qui se corrumpere primum,

205

Mox hominem didicit nullo informante magistro;

Vltimus exitium subuerso praeside mundus

Sortitur mundique omnis labefacta supellex.

Non aliter quam cum incautum spoliare uiantem

Forte latro adgressus, praedae prius immemor, ipsum

210

Ense ferit dominum, pugnae nodumque moramque,

Quo pereunte trahat captiuos uictor amictus,

Iam non obstanti locuples de corpore praedo,

Sic homini subiecta domus, ditissimus orbis

Scilicet in facilem domino peccante ruinam

215

Lapsus erile malum iam tunc uitiabilis hausit.

Tunc lolium lappasque leues per adultera culta

Ferre malignus ager glaebis male pinguibus ausus

Triticeam uacuis segetem uiolauit auenis.

Tunc etiam innocuo uitulorum sanguine pasci

220

Iamque iugo edomitos rictu laniare iuuencos

Occiso pastore truces didicere leones

Nec non et querulis balatibus irritatus

Plenas nocte lupus studuit perrumpere caulas.

Omne animal diri callens sollertia furti

225

Imbuit et tortos acuit fallacia sensus.

Quamuis maceries florentes ambiat hortos

Saepibus et densis uallentur uitea rura

Aut populator edet gemmantia germina brucus

Aut auibus discerpta feris lacerabitur uua

230

Quid loquar herbarum fibras medicante ueneno

Tinctas letiferi fudisse pericula suci?

Noxius in teneris sapor aestuat ecce frutectis,

Cum prius innocuas tulerit natura cicutas

Roscidus et uiridem qui uestit flos rhododafnen

235

Pabula lasciuis dederit sincera capellis.

Ipsa quoque oppositum destructo foedere certo

Transcendunt elementa modum rapiuntque ruuntque

Omnia legirupis quassantia uiribus orbem.

Frangunt umbriferos aquilonum proelia lucos

240

Et cadit immodicis silua extirpata procellis

Parte alia uiolentus aquis torrentibus amnis

Transilit obiectas praescripta repagula ripas

Et uagus euersis late dominatur in agris.

Nec tamen his tantam rabiem nascentibus ipse

245

Conditor instituit, sed laxa licentia rerum

Turbauit placidas rupto moderamine leges.

Nec mirum si membra orbis concussa rotantur

Si uitiis agitata suis mundana laborat

Machina, si terras luis incentiua fatigat.

250

Exemplum dat uita hominum quo cetera peccent,

Vita hominum CVi quidquid agit uaesania et error

Suppeditant, ut bella fremant, ut fluxa uoluptas

Diffluat, impuro feruescat ut igne libido,

Sorbeat ut cumulus nummorum faucibus amplis

255

Gurges auaritiae, finis quam nullus habendi

Temperat aggestis addentem uota talentis.

Auri namque fames parto fit maior ab auro.

Inde seges scelerum radix et sola malorum,

Dum scatebras fluuiorum omnes et operta metalla

260

Eliquat ornatus soluendi leno pudoris,

Dum uenas squalentis humi scrutatur inepta

Ambitio scalpens naturae occulta latentis,

Si quibus in foueis radiantes forte lapillos

Rimata inueniat. Nec enim contenta decore

265

Ingenito externam mentitur femina formam

Ac uelut artificis domini manus imperfectum

Os dederit, quod adhuc res exigat aut yacinthis

Pingere sutilibus redimitae frontis in arce,

Colla uel ignitis sincera incingere sertis,

270

Auribus aut grauidis uirides suspendere bacas.

Nectitur et nitidis concharum calculus albens

Crinibus aureolisque riget coma texta catenis.

Taedet sacrilegas matrum percurrere curas,

Muneribus dotata dei quae plasmata fuco

275

Inficiunt, ut pigmentis cutis illita perdat

Quod fuerat falso non agnoscenda colore.

Haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto

Mens fragilis facili uitiorum fluctuat aestu.

Quid, quod et ipse caput muliebris corporis et rex,

280

Qui regit inualidam propria de carne resectam

Particulam, qui uas tenerum dicione gubernat,

Soluitur in luxum? Cernas mollescere cultu

Heroas uetulos, opifex quibus aspera membra

Finxerat et rigidos durauerat ossibus artus.

285

Sed pudet esse uiros. Quaerunt uanissima quaeque

Quis niteant, genuina leues ut robora soluant.

Vellere non ouium sed Eoo ex orbe petitis

Ramorum spoliis fluitantes sumere amictus

Gaudent et durum scutulis perfundere corpus.

290

Additur ars ut fila herbis saturata recoctis

Illudant uarias distincto stamine formas.

Vt quaeque est lanugo ferae mollissima tactu

Pectitur. Hunc uideas lasciuas praepete cursu

Venantem tunicas, auium quoque uersicolorum

295

Indumenta nouis texentem plumea telis;

Illum pigmentis redolentibus et peregrino

Puluere femineas spargentem turpiter auras.

Omnia luxus habet nostrae uegetamina uitae,

Sensibus in quinque statuens quae condidit auctor.

300

Auribus atque oculis, tum naribus atque palato

Quaeritur infectus uitiosis artibus usus.

Ipse etiam toto pollet qui corpore tactus

Palpamen tenerum blandis ex fotibus ambit.

Pro dolor? Ingenuas naturae occumbere leges

305

Captiuasque trahi regnante libidine dotes?

Peruersum ius omne uiget, dum quidquid habendum

Omnipotens dederat studia in contraria uertunt.

Idcircone, rogo, speculatrix pupula molli

Subdita palfebrae est, ut turpia semiuirorum

310

Membra theatrali spectet uertigine ferri

Incestans miseros foedo oblectamine uisus?

Aut ideo spirant mediaque ex arce cerebri

Demittunt geminas sociata foramina nares,

Vt bibat illecebras male conciliata uoluptas

315

Quas pigmentato meretrix iacit improba crine?

Num propter lyricae modulamina uana puellae

Neruorumque sonos et conuiuale calentis

Carmen nequitiae patulas deus addidit aures

Perque cauernosos iussit penetrare meatus

320

Vocis iter? Numquid madido sapor inditus ori

Viuit ob hanc causam, medicata ut fercula pigram

Ingluuiem uegetamque gulam ganeonis inescent,

Per uarios gustus instructa ut prandia ducat

In noctem lassetque grauem sua crapula uentrem?

325

Quid durum, quid molle foret, quid lene, quid horrens,

Quid calidum gelidumue, deus cognoscere nosmet

Ad tactum uoluit palpandi interprete sensu.

At nos delicias plumarum et linea texta

Sternimus atque cutem fulcro attenuante polimus.

330

Felix qui indultis potuit mediocriter uti

Muneribus parcumque modum seruare fruendi,

Quem locuples mundi species et amoena uenustas

Et nitidis fallens circumflua copia rebus

Non capit ut puerum nec inepto addicit amori,

335

Qui sub adumbrata dulcedine triste uenenum

Deprendit latitare boni mendacis operto!

Sed fuit id quondam nobis sanctumque bonumque

Principio rerum, Christus cum conderet orbem.

Vidit enim deus esse bonum, uelut ipse Moyses

340

Historicus mundi nascentis testificatus,

"Vidit" ait "deus esse bonum quodcumque creauit."

Hoc sequar, hoc stabili conceptum mente tenebo

Inspirante deo quod sanctus uaticinator

Prodidit antiquae recolens primordia lucis:

345

Esse bonum quidquid deus et Sapientia fecit.

Conditor ergo boni pater est et cum patre Christus.

Nam deus atque deus pater est et filius unum.

Quippe unum natura facit, quae constat utrique

Vna uoluntatis iuris uirtutis amoris.

350

Non tamen idcirco duo numina nec duo rerum

Artifices, quoniam generis dissensio nulla est,

Atque ideo nulla est operis distantia, nulla

Ingenii. Peperit bona omnia conditor unus.

Nil luteum de fonte fluit, nec turbidus umor

355

Nascitur aut primae uiolatur origine uenae.

Sed dum liuentes liquor incorruptus harenas

Praelambit, putrefacta inter contagia sordet.

Numquid equus ferrum taurus leo funis oliuum

In se uim sceleris cum formarentur habebant?

360

Quod iugulatur homo, non ferrum causa furoris

Sed manus est. Nec equum uaesania feruida circi

Auctorem leuitatis habet rabidiue fragoris.

Mens uulgi rationis inops, non cursus equorum

Perfurit, infami studio perit utile donum.

365

Sic Lacedaemonicas oleo maduisse palestras

Nouimus et placidum seruire ad crimina sucum.

Inde per aerium pendens audacia funem

Ardua securis scandit proscaenia plantis;

Inde feras uolucri temeraria corpora saltu

370

Transsiliunt mortisque inter discrimina ludunt.

Sanguinis humani spectacula publicus edit

Consensus legesque iubent uenale parari

Supplicium, quo membra hominis discerpta cruentis

Morsibus oblectent hilaram de funere plebem.

375

Mille alia stolidi bacchantia gaudia mundi

Percensere piget, quae ueri oblita tonantis

Humanum miseris uoluunt erroribus aeuum.

Nemo animum summi memorem genitoris in altum

Excitat, ad caelum mittit suspiria nemo;

380

Nec recolens apicem solii natalis ad ipsum

Respicit auctorem nec spem super aera librat.

Sed mentem grauidis contentam stertere curis

Indigno subdit domino perituraque pronus

Diligit et curuo quaerit terrestria sensu.

385

Hoc pulchrum quod terra parit, quod gloria confert

Lubrica, commendat quod perniciosa uoluptas,

Quod uelut excitus difflato puluere uentus

Praeterit, exemplo tenuis quod transuolat umbrae.

His aegras animas morborum pestibus urget

390

Praedo potens, tacitis quem uiribus interfusum

Corda bibunt hominum; serit ille medullitus omnes

Nequitias spargitque suos per membra ministros.

Namque illic numerosa cohors sub principe tali

Militat horrendisque animas circumsedet armis:

395

Ira superstitio maeror discordia luctus

Sanguinis atra sitis, uini sitis et sitis auri

Liuor adulterium dolus obtrectatio furtum.

Informes horrent facies habituque minaces.

Ambitio uentosa tumet, doctrina superbit

400

Personat eloquium, nodos fraus abdita nectit.

Inde canina foro latrat facundia toto;

Hinc gerit Herculeam uilis sapientia clauam

Ostentatque suos uicatim gymnosofistas

Incerat lapides fumosos idololatrix

405

Religio et surdis pallens aduoluitur aris.

Heu quantis mortale genus premit improbus hostis

Armigeris, quanto ferrata satellite ductor

Bella gerit, quanta uictos dicione triumphat?

Surgit in auxilium Chananeus atque agmina denset

410

Casside terribilis, saetarum pondera mento

Concutiens dextramque graui cum cuspide quassans.

Ast alia de parte furens exercitus ardet

Regis Amorraei, tum milia Gergeseorum

Effundunt aciem toto uolitantia campo.

415

Eminus hi feriunt, confligunt comminus illi.

Ecce Zebusiacae feruent ad proelia turmae

Aurea tela quibus de sanguine tincta draconi

Mortifero splendore micant radiantque necantque.

Nec non terrificas pilis armare cateruas

420

Te, Cittaee, iuuat; sed gens Ferezea sagittis

Insultat uirtute pari sed dispare ferro.

Postremum cuneum rex promouet Euuaeorum

Squamosum thoraca gerens de pelle colubri.

His subnixa uiris scelerum peruersa potestas

425

Edomat inualidas mentes, quae simplicitate

Indociles bellique rudes sub foedere falso

Tristis amicitiae primum socia agmina credunt

Mammoneamque fidem pacis sub amore sequuntur.

Mox faciles ad uincla rapi iuga dura uolentes

430

Addictis subeunt ceruicibus et nebulonum

Spirituum iussis seruire ferocibus optant.

Ille superuacuis augens patrimonia fundis

Finitimisque inhians contempto limite agellis

Ducitur innexus manicis et mille catenis

435

Ante triumphales currus post terga reuinctus

Nec se barbaricis addictum sentit habenis.

Hic qui uentosae scandit fastigia famae

Inflaturque cauo pompae popularis honore,

Qui summum solidumque bonum putat ambitionis

440

Crescere successu, praeconum uoce trementes

Exanimare reos, miserorum in corpora fasces

Frangere, terribiles legum exercere secures,

In laqueum iam colla dedit, iam compede dura

Nectitur et pedibus seruilia uincula limat.

445

Credite, captiui mortales, hostica quos iam

Damnatos cohibent ergastula, quos famulatu

Poenarum uirtus non intellecta coercet,

Haec illa est Babylon, haec transmigratio nostrae

Gentis et horribilis uictoria principis Assur,

450

Carmine luctifico quam deflens Hieremias

Orbatam propriis ululauit ciuibus urbem.

Num latet aut dubium est animas de semine Iacob

Exilium gentile pati quas Persica regna

Captiuas retinent atque in sua foedera cogunt?

455

Illic natali desuescunt uiuere ritu

Moribus et patriis exutae in barbara iura

Degenerant linguamque nouam uestemque sequuntur

Deque profanato discunt sordescere cultu

Nutricemque abolent petulanti? pectore Sion.

460

Iam patriae meminisse piget, iam mystica frangunt

Organa, et externi laudant anathemata regni.

Nonne fuit melius saeuum Memfitidis aulae

Imperium tolerasse patres penitusque sinistris

Adsedisse focis positos Faraonis iniqui

465

Sub pedibus limo et paleis seruire paratos

Carnis et immodicae spurco ructamine crudos?

Quo tantum auxilii per prodigialia signa

Effudit dominus, populum dum forte rebellem

Seruat ope immerita, uinclis dum subdita colla

470

Soluit et Aegyptum uirga serpente coercet?

Quid iuuat aequoreum pelago cedente profundum

Puluerea calcasse uia, cum conscia ponti

Saxa sub ignoto patuerunt prodita caelo

Aruit et medio sitiens in gurgite limus,

475

Si uictor uirtute dei mediasque tenebras

Luce columnari scindens exercitus olim

Perdidit inuenti uallem botryonis opimam,

Si nescit uersare solum cui melle perenni

Glaeba fluens niueos permiscet lactea riuos,

480

Si domitam Iericon lituis atque aere canoro

Rursus in antiquos patitur consurgere muros

Si ripis reflui Iordanis pellitur et iam

Deserit ascriptam dimensa in iugera sortem,

Denique si structam tantis sudoribus urbem

485

Et quae nubigenas transcendunt culmina nimbos

Defensare nequit, si nescit quis lapis ille est

Hostibus obsistens et inexpugnabile turris

Praesidium, quem non aerato machina rostro

Arietat insiliens nec ferrea uerbera quassant?

490

Angulus hic portae in capite est, hic continet omnem

Saxorum seriem constructaque limina firmat.

Quem qui rite suis per propugnacula muris

Nouerit insertum seque ac sua moenia uallo

Praecingat triplici celsa stans eminus arce

495

Fretus amore petrae castis et peruigil armis

Non illum regina Tyri, non accola magni

Eufratis Parthus rapiet, non decolor Indus

Tempora pinnatis redimitus nigra sagittis.

Quin si fulmineos cogens ad bella gigantas

500

Allofilus tua castra uelit delere tyrannus,

Tutus eris, nec te firma statione mouebit

Ipse Charon mundi, numen Marcionis, ipse

Qui regit aerio uanas sub sole tenebras.

Nam uanum quidquid sol aspicit, ex elementis

505

Cuncta solubilibus fluxoque creamine constant.

Fallo, creaturam nisi doctor apostolus omnem

Subiectam uanis non sponte laboribus orsus

Periuro ingemuit miserans seruire latroni.

"Errat" ait "qui luctamen cum sanguine nobis

510

Et carne et uenis feruentibus et uitioso

Felle putat calidisque animam peccare medullis.

Non mentem sua membra premunt nec terrea uirtus

Oppugnat sensus liquidos belloue lacessit;

Sed cum spiritibus tenebrosis nocte dieque

515

Congredimur, quorum dominatibus umidus iste

Et pigris densus nebulis obtemperat aer."

Scilicet hoc medium, caelum inter et infima terrae

Quod patet et uacuo nubes suspendit hiatu,

Frena potestatum uariarum sustinet ac sub

520

Principe Belia rectoribus horret iniquis.

His colluctamur praedonibus, ut sacra nobis

Oris apostolici testis sententia prodit.

Nemo habitum naturae aut irritamina peccans

Corporis accuset; facile est frenare rebelles

525

Adfectus carnis nimiosque retundere pulsus

Materiae fragilis et uiscera uicta domare.

Quippe animus longe praestantior, utpote summo

Aethere demissus; subiectos si uelit artus

Imperio quassare graui iussisque seueris

530

Dedere, regnanti domino uis nulla resistit.

Maior inest uis illa homini quae flatile uirus

Ingerit et tenuem tenui ferit aere mentem.

Parthica non aeque uentos transcurrit harundo,

Cuius iter nullus potis est comprendere uisus;

535

Praepes enim uolucres dum pinnis transuolat auras

Improuisa uenit, nec stridor nuntiat ante

Aduentum leti quam pectoris abdita rumpat

Securam rapiens medicato uulnere uitam.

Sed magis aligera est magis et medicata sagitta

540

Quam iacit umbrosi dominatio lubrica mundi

Eludens excussa oculos calamique uolantis

Praepete transcursu cordis penetralia figens.

Nec segnis natura animae est aut tarda cauendi

Vulneris, ignitum quoniam deus indidit olli

545

Ingenium purum sapiens subtile serenum

Mobile sollicitum uelox agitabile acutum,

Factorem modo casta suum ueneretur et ipsi

Militet ac uictum proculcet sobria mundum,

Nil de pestiferis opibus aut falsificatis

550

Terrarum spoliis stulto oblectamine libans

Ne sub fasce iacens alieno et dedita regno

Non queat argutas hostis uitare sagittas.

Sed quid ego omne malum mundique hominumque maligni

Hostis ad inuidiam detorqueo, cum mala nostra

555

Ex nostris concreta animis genus et caput et uim,

Quid sint, quid ualeant, sumant de corde parente?

Ille quidem fomes nostrorum et causa malorum est;

Sed tantum turbare potest aut fallere quantum

Nos uolumus, qui decrepito suggesta leoni

560

Armamenta damus. Friget fera futtile frendens,

Humani generis ni per suffragia gliscat.

Gignimus omne malum proprio de corpore nostrum,

Vt genuit Dauid, alias pater optimus, unum

Crimen Abessalon. Taetrum pater ille sed unum

565

Innocuas inter suboles genuit patricidam,

Ausus in auctorem generis qui stringere ferrum

(A pietas!) signis contraria signa paternis

Egit et unius commisit sanguinis arma.

Nostra itidem diros urente propagine natos

570

Pectora parturiunt, uersis qui protinus in nos

Morsibus insuescunt gignentum uiuere poenis;

Depopulantur enim nimium fecunda parentum

Viscera et interitu genitalis stirpis aluntur.

Progeniem uerum ille suam rex utpote summus

575

Atque dei uates pariturae et uirginis auctor

Tristibus atque piis uariauerat, ut Solomonis

Frater Abessalon sereret sua crimina iustis

Pigneribus dulcemque domum turbaret amaris.

Nos dignum Solomone nihil, nos degener implet

580

Solus Abessalon lacerans pia uiscera ferro.

Si licet ex ethicis quidquam praesumere uel si

De physicis exempli aliquid, sic uipera, ut aiunt,

Dentibus emoritur fusae per uiscera prolis,

Mater morte sua, non sexu fertilis aut de

585

Concubitu distenta uterum, sed cum calet igni

Percita femineo, moriturum obscena maritum

Ore sitit patulo. Caput inserit ille trilingue

Coniugis in fauces atque oscula feruidus intrat

Insinuans oris coitu genitale uenenum.

590

Nupta uoluptatis ui saucia mordicus haustum

Frangit amatoris blanda inter foedera guttur

Infusasque bibit caro pereunte saliuas.

His pater illecebris consumitur. At genetricem

Clausa necat subolis; nam, postquam semine adulto

595

Incipiunt calidis corpuscula parua latebris

Serpere motatumque uterum uibrata ferire,

Aestuat interno pietatis crimine mater

Carnificemque gemit damnati conscia sexus

Progeniem saepti rumpentem obstacula partus.

600

Nam, quia nascendi nullus patet exitus, aluus

Fetibus in lucem nitentibus excruciata

Carpitur atque uiam lacerata per ilia pandit.

Tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum

Ingressum uitae uix eluctatus et ortum

605

Per scelus exculpens. Lambunt natale cadauer

Reptantes catuli, prolis dum nascitur orba,

Haud experta diem miserae nisi postuma matris

Non dispar nostrae conceptus mentis. Ab ore

Vipereo infusum sic combibit illa uenenum

610

Coniuge Beliade; sic oscula deuorat haustu

Interiusque rapit; sic felle libidinis ardens

Impletur uitiis perituro mixta marito.

Tunc praegnans letale genus concepta maligni

Fert opera ingenii de semine complicis hydri,

615

Quem poenis pensare prius sua facta necesse est

Corruptae pro stupro animae proque orbe perempto.

Ipsam porro animam crudelia uulnera carpunt

Mille puerperiis, suboles dum parturit ex se

Contra naturam genitas, peccamina crebra

620

Scilicet et pastos materno funere natos.

Hinc illa est domini iusta obiurgatio Christi:

"Nonne pater daemon (uos increpo, peccatores)

Concubitu carnis semen sitientis iniquum

Vos genuit?" Sanctum, lector, percense uolumen;

625

Quod loquor inuenies dominum dixisse profanis

Vera obiectantem mortalibus: "Ex patre nam uos

Esse meo genitos pietas" (ait) "ipsa probaret

Ac pietatis opus." Pro caeca libido? Quid hoc est

Quod, cum se thalamis desponsam mens bona iustis

630

Nouerit inque torum regis nuptura uocetur

Et regis semper iuuenis senioque repulso

Diuinum decus aeterno seruantis in ore,

Malit adulterium, fuluo et se munere uilem

Vendat nocticolae spurcis complexibus Indi

635

Aspernata dei fusam per uirginis artus

Progeniem dulcesque uocans in fornice natos?

Sentio quam contra moueat pellacia litem,

Quo dente obnitens spinosa calumnia pugnet

Nosque lacessito uocet ad luctamina uero.

640

"Si non uult deus esse malum, cur non uetat?" inquit.

"Nil refert auctor fuerit factorque malorum

Anne opera in uitium sceleris pulcherrima uerti,

Cum possit prohibere, sinat. Qui, si uelit omnes

Innocuos agere omnipotens, nec sancta uoluntas

645

Degeneret facto nec se manus inquinet ullo.

Condidit ergo malum dominus, quod spectat ab alto

Et patitur fierique probat tamquam ipse crearit.

Ipse creauit enim quod, cum discludere possit,

Non abolet longoque sinit grassarier usu."

650

Damna aures, pater alme, meas et claude meatus

Obbrutescentis capitis, ne peruia tales

Concipiat flexura sonos. Est perdere tanti

Extinctum uitae officium de parte cerebri,

Immunem modo sese anima expertemque nefandi

655

Auditus felix stolida conseruet ab aure.

Quis ferat haec iniecta deo conuicia, qui se

Diuinis meminit praecellere nobilitatum

Muneribus? Multa ut taceam, uel sola benignum

Res probat esse deum, uetiti quod amore peremptos

660

Excitat e tumulis homines regnique per aeuum

Participes iubet esse sui. Qui, si foret auctor

Seruatorque mali, numquam post damna salutis

Peccantumque obitus rediuiuam ferre medellam

Vellet et amissos ope restaurare secunda.

665

Labi hominis, seruare dei est. Meritis perit iste,

Ille abolet pereuntis opus meritumque resoluit.

Argumentum ingens dominum, qui talia praestet,

Nolle malum nec quod post abluit ante probare.

"Inuitone aliquis potis est peccare tonante,

670

Cui facile est in corde hominis componere sensus

Quos libeat fibrasque omnes animare pudicis

Pulsibus et totum uenis infundere honestum?"

Nescis, stulte, tuae uim libertatis ab ipso

Formatore datam? Nescis ab origine quanta

675

Sit concessa tibi famulo super orbe potestas

Et super ingenio proprio laxaeque soluto

Iure uoluntatis, liceat cui uelle sequique

Quod placitum nullique animum subiungere uinclo?

An, cum te dominum cunctis quaecumque crearat

680

Praeficeret mundumque tuis seruire iuberet

Imperiis cumque arua polum mare flumina uentos

Dederet, arbitrium de te tibi credere auarus

Nollet ut indigno libertatemque negaret?

Quale erat electus magni rex orbis ut esset

685

Non rex ipse sui curto foedatus honore?

Nam quis honos domini est cuius mens libera non est,

Vna sed impositae seruit sententia legi?

Quae laus porro hominis uel quod meritum sine certo

Inter utramque uiam discrimine uiuere iuste?

690

Non fit sponte bonus cui non est prompta potestas

Velle aliud flexosque animi conuertere sensus.

Atqui nec bonus est nec collaudabilis ille

Qui non sponte bonus, quoniam probitate coacta

Gloria nulla uenit sordetque ingloria uirtus.

695

Nec tamen est uirtus, ni deteriora refutans

Emicet et meliore uiam petat indole rectam.

"Vade" ait ipse parens opifexque et conditor Adae,

"Vade, homo, adflatu nostri praenobilis oris,

Insubiecte, potens rerum arbiter, arbiter idem

700

Et iudex mentis propriae, mihi subdere soli

Sponte tua, quo sit subiectio et ipsa soluto

Libera iudicio. Non cogo nec exigo per uim;

Sed moneo iniustum fugias iustumque sequaris.

Lux comes est iusti, comes est mors horrida iniqui.

705

Elige rem uitae? Tua uirtus temet in aeuum

Prouehat, aeternum tua damnet culpa uicissim.

Praestet et alterutram permissa licentia sortem."

Hac pietate uagus et tanto munere abundans

Transit propositum fas et letalia prudens

710

Eligit atque uolens, magis utile dum sibi credit

Quod prohibente deo persuasit callidus anguis.

Persuasit certe hortatu, non impulit acri

Imperio. Hoc mulier rea criminis exprobranti

Respondit domino suadellis se malefabris

715

Illectam suasisse uiro. Vir et ipse libenter

Consensit. Licuitne hortantem spernere recti

Libertate animi? Licuit. Namque et deus ante

Suaserat ut meliora uolens sequeretur; at ille

Spernens consilium saeuo plus credidit hosti.

720

Nunc inter uitae dominum mortisque magistrum

Consistit medius. Vocat hinc deus, inde tyrannus

Ambiguum atque suis se motibus alternantem.

Accipe gestarum monumenta insignia rerum,

Praelusit quibus historia spectabile signum.

725

Loth fugiens Sodomis ardentibus omnia secum

Pignera cara domus properabat sede relicta

Nubibus urbicremis subducere, sulpure cum iam

Nimboso ignitus caelum subtexeret aer

Flagrantemque diem crepitans incenderet imber.

730

Angelus hanc hospes legem praescripserat ollis

Emissus uirtute dei sub imagine dupla

Omnis ut? portis iret domus utque in apertum

Dirigeret constans oculos nec pone reflexo

Lumine regnantes per moenia cerneret ignes:

735

"Nemo, memor Sodomae, quae mundi forma cremandi est,

Vt semel e muris gressum promouerit, ore

Post tergum uerso respectet funera rerum."

Loth monitis sapiens obtemperat, at leuis uxor

Mobilitate animi torsit muliebre retrorsus

740

Ingenium Sodomisque suis reuocabilis haesit.

Traxerat Euua uirum dirae ad consortia culpae

Haec peccans sibi sola perit. Solidata metallo

Diriguit fragili saxumque liquabile facta

Stat mulier, sicut steterat prius, omnia seruans

745

Caute sigillati longum salis effigiata

Et decus et cultum frontemque oculosque comamque

Et flexam in tergum faciem paulumque relata

Menta retro, antiquae monumenta rigentia noxae.

Liquitur illa quidem salsis sudoribus uda

750

Sed nulla ex fluido plenae dispendia formae

Sentit deliquio, quantumque armenta saporum

Attenuant saxum tantum lambentibus umor

Sufficit attritamque cutem per damna reformat.

Hoc meruit titulo peccatrix femina sisti

755

Infirmum fluidumque animum per lubrica soluens

Consilia et fragilis iussa ad caelestia. Voti

Propositum contra non commutabile seruat

Loth ingressus iter nec moenia respicit alto

M cinerem collapsa rogo populumque perustum

760

Et mores populi tabularia iura forumque

Balnea propolas meritoria templa theatra

Et circum cum plebe sua madidasque popinas

Quidquid agunt homines Sodomorum incendia iustis

Ignibus inuoluunt et Christo iudice damnant.

765

Haec fugisse semel satis est. Non respicit ultra

Loth noster; fragilis sed coniunx respicit et quae

Fugerat inuerso mutabilis ore reuisit

Atque inter patrias perstat durata fauillas.

En tibi signatum libertatis documentum

770

Quo uoluit nos scire deus quodcumque sequendum est

Sub nostra dicione situm passimque remissum

Alterutram calcare uiam. Duo cedere iussi

De Sodomis, alter se proripit, altera mussat.

Ille gradum celerat fugiens, contra illa renutat

775

Liber utrique animus, sed dispar utrique uoluntas.

Diuidit huc illuc rapiens sua quemque libido.

Talem multa sacris speciem notat orbita libris.

Aspice Ruth gentis Moabitidis et simul Orfan.

Illa socrum Noomin fido comitatur amore,

780

Deserit haec. Atquin thalamis et lege iugali

Exutae Hebraeisque toris sacrisque uacantes

Iure fruebantur proprio. Sed pristinus Orfae

Fanorum ritus praeputia barbara suasit

Malle et semiferi stirpem nutrire Goliae.

785

Ruth, dum per stipulas agresti amburitur aestu,

Fulcra Boos meruit castoque ascita cubili

Christigenam fecunda domum, Dauitica regna,

Edidit atque deo mortales miscuit ortus.

Saepe egomet memini fratres geminos ad hiulcum

790

Peruenisse simul biuium nutante iuuenta

Et dubitasse diu bifido sub tramite quodnam

Esset iter melius, cum dextrum spinea silua

Sentibus artaret scopulosaque semita longe

Duceret aerium cliuoso margine callem,

795

At laeuum nemus umbriferum per amoena uirecta

Ditibus ornaret pomis et lene iacentem

Planities daret ampla uiam; squalentibus unum

Contentum spinis reptasse per ardua saxa,

Porro alium campo sese indulsisse sinistro;

800

Illum sideribus caput immiscere propinquis,

Hunc in caenosas subito cecidisse paludes.

Omnibus una subest natura, sed exitus omnes

Non unus peragit placitorum segrege forma.

Haud secus ac si olim per sudum lactea forte

805

Lapsa columbarum nubis descendat in aruum

Ruris frugiferi, laqueos ubi callidus auceps

Praetendit lentoque illeuit uimina uisco

Sparsit et insidias siliquis uel farre doloso.

Illiciunt alias fallentia grana gulamque

810

Innectunt auidam tortae retinacula saetae

Molle uel implicitas gluten circumligat alas.

Ast aliae quas nullus amor prolectat edendi

Gressibus innocuis sterili spatiantur in herba

Suspectamque cauent oculos conuertere ad escam.

815

Mox, ubi iam caelo reuolandum, pars petit aetram

Libera sideream plaudens super aera pinnis,

Pars captiua iacet laceris et saucia plumis

Pugnat humi et uolucres nequiquam suspicit auras.

Sic animas caeli de fontibus unicoloras

820

Infundit natura solo. Sed suauibus istic

Deuinctae illecebris retinentur et aethera paucae

Conscendunt reduces, multas uiscosus inescat

Pastus et ad superas percurrere non sinit auras.

Praescius inde pater liuentia tartara plumbo

825

Incendit liquido piceasque bitumine fossas

Infernalis aquae furuo suffodit Auerno

Et Flegetonteo sub gurgite sanxit edaces

Perpetuis scelerum poenis inolescere uermes.

Norat enim flatu ex proprio uegetamen inesse

830

Corporibus nostris animamque ex ore perenni

Formatam non posse mori non posse uicissim

Pollutam uitiis rursum ad conuexa reuerti

Mersandam penitus puteo feruentis abyssi.

Vermibus et flammis et discruciatibus aeuum

835

Immortale dedit, senio ne poena periret

Non pereunte anima. Carpunt tormenta fouentque

Materiem sine fine datam; mors deserit ipsa

Aeternos gemitus et flentes uiuere cogit.

At diuersa procul regionibus in paradisi

840

Praemia constituit maiestas gnara futuri

Spiritibus puris et ab omni labe remotis,

Quique Gomorreas non respexere ruinas,

Auersis sed rite oculis post terga tenebras

Liquerunt miseri properanda pericula mundi.

845

Ac primum facili referuntur ad astra uolatu,

Vnde fluens anima structum uegetauerat Adam.

Nam, quia naturam tenuem decliuia uitae

Pondera non reprimunt nec tardat ferrea compes,

Concretum celeri relegens secat aera lapsu

850

Exsuperatque polum feruens scintilla remensum

Carcereos exosa situs quibus haeserat exul.

Tunc postliminio redeuntem suscipit alto

Cana Fides gremio tenerisque oblectat alumnam

Deliciis multos post diuorsoria carnis

855

Ore renarrantem querulo quos passa labores.

Illic purpureo latus exporrecta cubili

Floribus aeternis spirantes libat odores

Ambrosiumque bibit roseo de stramine rorem;

Ditibus et longo fumantibus interuallo

860

Fluminaque et totos caeli sitientibus imbres

Implorata negat digitum insertare palato

Flammarumque apices umenti extinguere tactu.

Nec mirere locis longe distantibus inter

Damnatas iustasque animas concurrere uisus

865

Conspicuos meritasque uices per magna notari

Interualla, polus medio quae diuidit orbe.

Errat quisque animas nostrorum fine oculorum

Aestimat, inuoluit uitreo quos lucida palla

Obice, quis speculum concreta coagula texunt

870

Impediuntque uagas obducto umore fenestras.

Numne animarum oculis denso uegetamine guttae

Voluuntur teretes aut palfebralibus extra

Horrescunt saetis cilioue umbrante teguntur?

Illis uiua acies, nec pupula parua sed ignis

875

Traiector nebulae uasti et penetrator operte est.

Nil ferrugineum solidumue tuentibus obstat.

Nocturnae cedunt nebulae, nigrantia cedunt

Nubila, praetenti cedit teres area mundi.

Nec tantum aerios uisu transmittit hiatus

880

Spiritus; oppositos sed transit lumine montes,

Oceani fines atque ultima litora Thulae

Transadigit, uolucresque oculos in tartara mittit.

Nostris nempe omnes pereunt sub nocte colores

Visibus et caeco delentur tempore formae.

885

Numquid et exuti membris ac uiscere perdunt

Agnitione notas rerum uel gressibus errant?

Vna animas semper facies habet et color unus

Aeris, ut cuique est meritorum summa, sinistri

Seu dextri. Alternas nec commutabile tempus

890

Conuertit uariatque uices; longum atque perenne est

Quidquid id est, unus uoluit sua saecula cursus.

Expertus dubitas animas percurrere uisu

Abdita corporeis oculis, cum saepe quietis

Rore soporatis cernat mens uiua remotos

895

Distantesque locos, aciem per rura per astra

Per maria intendens? Nec enim se segregat ipsa

Ante obitum uiuis ex artubus aut fugit exul

Sanguinis et carnis penetralia seque medullis

Exuit abductamue abigit de pectore uitam;

900

Viscerea sed sede manens speculatur acutis

Omnia luminibus et qua circumtulit acrem

Naturae leuis intuitum nullo obice rerum

Disclusa ante oculos subiectum prospicit orbem

Atque orbis sub mole situm sordens elementum.

905

Obiacet interea tellus nec uisibus obstat.

Quin si stelligerum uultus conuertat ad axem,

Nil intercurrens obtutibus impedit ignem

Peruigilis animae, quamuis denseta grauentur

Nubila et opposito nigrescat uellere caelum.

910

Sic arcana uidet tacitis cooperta futuris

Corporeus Iohannis adhuc nec carne solutus,

Munere sed somni paulisper carne sequestra

Liber ad intuitum sensuque oculisque peragrans

Ordine dispositos uenturis solibus annos.

915

Procinctum uidet angelicum iam iamque cremandi

Orbis in excidium, raucos et percipit aure

Mugitus grauium mundi sub fine tubarum.

Haec ille ante obitum membrorum carcere saeptus

Secedente anima non discedente uidebat.

920

Nonne magis flatus sine corpore cuncta notabit

Corporis inuolucris tumulo frigente repostis?

Certa fides rapidos subterna nocte caminos,

Qui pollutam animam per saecula longa perenni

Igne coquunt, oculis longum per inane remoti

925

Pauperis expositos, nec setius aurea dona

Iustorum dirimente chao rutilasque coronas

Eminus ostendi poenarum carcere mersis.

Hinc paradisicolae post ulcera dira beato

Proditur infelix ululans in peste reatus

930

Spiritus inque uicem meritorum mutua cernunt.

O dee cunctiparens, animae dator, o dee Christe,

Cuius ab ore deus subsistit spiritus unus,

Te moderante regor, te uitam principe duco,

Iudice te pallens trepido, te iudice eodem

935

Spem capio fore quidquid ago ueniabile apud te,

Quamlibet indignum uenia faciamque loquarque.

Confiteor, dimitte libens et parce fatenti!

Omne malum merui, sed tu bonus arbiter aufer

Quod merui. Meliora fauens largire precanti.

940

Dona animae quandoque meae, cum corporis huius

Liquerit hospitium neruis cute sanguine felle

Ossibus extructum, corrupta quod incola luxu

Heu nimium complexa fouet, cum flebilis hora

Clauserit hos orbes et conclamata iacebit

945

Materies oculisque suis mens nuda fruetur,

Ne cernat truculentum aliquem de gente latronum

Immitem rabidum uultuque et uoce minaci

Terribilem, qui me maculosum aspergine morum

In praeceps ut praedo trahat nigrisque ruentem

950

Immergat specubus cuncta exacturus adusque

Quadrantem minimum damnosae debita uitae?

Multa in thensauris patris est habitatio, Christe,

Disparibus discreta locis. Non posco beata

In regione domum; sint illic casta uirorum

955

Agmina, puluereum quae dedignantia censum

Diuitias petiere tuas, sit flore perenni

Candida uirginitas animum castrata recisum.

At mihi tartarei satis est si nulla ministri

Occurrat facies, auidae nec flamma gehennae

960

Deuoret hanc animam mersam fornacibus imis.

Esto cauernoso, quia sic pro labe necesse est

Corporea, tristis me sorbeat ignis Auerno.

Saltem mitificos incendia lenta uapores

Exhalent aestuque calor languente tepescat.

965

Lux immensa alios et tempora uincta coronis

Glorificent, me poena leuis clementer adurat.

 

 


x

Scansione eseguita da Pedecerto © 2011 — www.pedecerto.eu