Attendere prego...
Prudentius apotheosis

Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8084

Milano, Biblioteca Ambrosiana D 36 sup.

Cambridge, Corpus Christi College 223

Durham, Cathedral Library B.IV.9

Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, Burm. Q.3

Montecassino (Frosinone), Archivio e Biblioteca dell'Abbazia 374

Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8305

Oxford, Oriel College (in deposito presso la Bodleian Library) 3

Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8086

Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 136

Bern, Burgerbibliothek (Stadtbibliothek; Bibliotheca Bongarsiana) 264

Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Reg. lat. 321


praefatio

Est uera secta? Te, magister, consulo.

Rectamne seruamus fidem

An uiperina non cauemus dogmata

Et nescientes labimur?

5

Artam salutis uix uiam discernere est

Inter reflexas semitas

Tam multa surgunt perfidorum compita

Tortis polita erroribus.

Obliqua sese conserunt diuortia

10

Hinc inde textis orbitis

Quas si quis errans ac uagus sectabitur

Rectum relinquens tramitem

Scrobis latentis pronus in foueam ruet

Quam fodit hostilis manus

15

Manus latronum quae uiantes obsidet

Iter sequentes deuium.

Quid non libido mentis humanae struat

Quid non malorum pruriat?

Statum lacessunt omnipollentis dei

20

Calumniosis litibus.

Fidem minutis dissecant ambagibus

Vt quisque lingua est nequior,

Soluunt ligantque quaestionum uincula

Per syllogismos plectiles.

25

Vae captiosis sycofantarum strofis,

Vae uersipelli astutiae!

Nodos tenaces recta rumpit regula

Infesta dissertantibus.

Idcirco mundi stulta delegit deus,

30

Vt concidant sofistica

Deque imbecillis subiugauit fortia,

Simplex ut esset credere.

Lapis ecce nostro fixus offensaculo est,

Impingat in quem uanitas,

35

Signum cauenti non cauenti scandalum

Hunc sternit illum dirigit.

Dum plura temptat caecus incerto gradu,

Incurrit id quod obuium est.

Fax sola fidei est praeferenda gressibus,

40

Vt recta sint uestigia.

Quis in tenebris hostis errantes tamen

Pulsat trahitque et proterit,

Qui sparsa ad ipsum commeantum transitum

Frumenta saeuus deuorat

45

Qui laeta Christi culta fur interpulat

Addens auenas aemulas.

Quas de ueneni lacte in herbam fertiles

Patitur colonus crescere,

Ne forte culmum fibra inanis spiceum

50

Simul reuulsa internecet.

Expectat ergo, dum dolosa et farrea

Feruens coquat maturitas,

Det uentilabro lecta quaeque ut horreis,

Vrat recrementum focis.

55

Refert sed ipsa nosse quae messem necant

Zizaniorum semina.

 

 

Plurima sunt sed pauca loquar, ne dira relatu

Dogmata catholicam maculent male prodita linguam.

Ille patrem pellens solio detrudit in artum

Corporis humani gestamen nec pauet ipsum

5

Obiectare neci duroque affigere ligno.

Passibilisne deus? cuius species et imago

Nulli uisa umquam, nec enim comprendier illa

Maiestas facilis sensuue oculisue manuue.

Iohannis magni celebris sententia praesto est,

10

Haud umquam testata deum potuisse uideri.

Ille pater quem nulla acies uiolenta tuendo

Eminus ardentis penetrauit acumine uisus,

Qui se forma hominis non induit et deitatis

Immensum adsumpto non temperat ore modoue.

15

Aut euangelici pietas spernenda libelli

Iam, blasfeme, tibi est aut numquam uisa beati

Vis intacta patris non admiscenda caducis.

Sed tamen et patris est specimen quod cernere fas sit,

Humanis aliquando oculis concurrere promptum

20

Quod quamuis hebes intuitus speculamine glauco

Vmentique acie potuit nebulosus adire.

Quisque hominum uidisse deum memoratur, ab ipso

Infusum uidit gnatum. Nam filius hoc est

Quod de patre micans se praestitit inspiciendum

25

Per species quas possit homo comprendere uisu.

Nam mera maiestas est infinita nec intrat

Obtutus, aliquo ni se moderamine formet.

Hoc uidit princeps generosi seminis Abram,

Iam tunc dignati terras inuisere Christi

30

Hospes homo, in triplicem numen radiasse figuram.

Hoc colluctantis tractarunt bracchia Iacob.

Ipse dator legis, diuinae accedere coram

Iussus amicitiae, collato qui stetit ore

Comminus et sacris coniunxit uerba loquellis,

35

Carnis in effigie Christum se cernere sensit.

Sed maiora petens animum per uota tetendit

Inconcessa homini, plus quam mortale laborans

Ipsum quantus erat sine corpore uisere Christum.

Denique post multi sermonis mutua postque

40

Conspectum praesentis eri et consortia longa,

"Quaeso" ait "ut liceat te nunc, deus optime, nosse."

Respondit dominus "Mea, non me, cernere iustis

Posteriora dabo." Quid apertius absque aliena

Quam sumat facie uerbum non posse uideri,

45

Posse tamen cum malit idem, numquam patre uiso,

Terrenis oculis habitu se ostendere nostro,

Saepe et in angelicas uel mortales moderatum

Induci species, queat ut sub imagine cerni?

Hoc uerbum est quod uibratum patris ore benigno

50

Sumpsit uirgineo fragilem de corpore formam.

Inde figura hominis nondum sub carne Moysi

Obiecta effigiem nostri signauerat oris,

Quod quandoque deus uerbi uirtute coactum

Sumpturus corpus faciem referebat eandem.

55

Sed tamen et sentam uisa est excita cremare

Flamma rubum. Deus in spinis uolitabat acutis

Vulnificasque comas innoxius ignis agebat,

Esset ut exemplo deus illapsurus in artus

Spiniferos, sudibus quos texunt crimina densis

60

Et peccata malis hirsuta doloribus implent.

Inculto nam stirpe frutex uitiosus iniquis

Luxuriam uirgis inhonesto effundere suco

Coeperat et nodos per acumina crebra ligabat.

Cernere erat steriles subito splendescere frondes

65

Accensisque citum foliis magno impete late

Collucere deum nec spinea laedere texta,

Lambere sanguineos fructus et poma cruenta,

Stringere mortiferi uitalia germina ligni;

Quandoquidem tristes purgantur sanguine culpae

70

Quem contorta rubus densis cruciatibus edit.

Ergo nihil uisum nisi quod sub carne uidendum.

Lumen imago dei, uerbum deus, et deus ignis

Qui sentum nostri peccamen corporis implet.

Nam lucis genitor, uerbi sator, auctor et ignis

75

Creditur extra oculos, ut apostolus edocet auctor,

Qui negat intuitu fontem deitatis adiri.

Credite, nemo deum uidit, mihi credite, nemo.

Visibilis de fonte deus, non ipse dei fons

Visibilis; cerni potis est qui nascitur, at non

80

Innatus cerni potis est. Latet os patris illud

Vnde deus qui uisibilem se praestitit olim,

Tale aliquid formans in sese quale secuta est

Passio, quae corpus sibi uindicat. Ardua nam uis

Est impassibilis, quoniam natura superni

85

Ignis ad horrificas nescit descendere poenas

Nec capit humanis angoribus excruciari;

Pura serena micans, liquido praelibera motu,

Subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum,

Cui non principium de tempore, sed super omne

90

Tempus et ante diem maiestas cum patre summo,

Immo animus patris et ratio, uia consiliorum,

Quae non facta manu nec uoce creata iubentis

Protulit imperium patrio ructata profundo.

Hanc igitur non flagra secant, non sputa saliuis

95

Aspergunt, alapis non uexat palma relisis,

Nec perfossa cruci clauorum uulnera figunt.

His affecta caro est hominis, quam femina praegnans

Enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.

Ille famem patitur, fel potat et haurit acetum;

100

Ille pauet mortis faciem, tremit ille dolorem.

Dicite, sacrilegi doctores, qui patre summo

Desertum iacuisse thronum contenditis illo

Tempore, quo fragiles deus est inlapsus in artus,

Ergo pater passus? (quid non malus audeat error?)

105

Ipse puellari conceptus sanguine creuit?

Ipse uerecundae distendit uirginis aluum?

Et iam falsiloqua est diuini pagina libri?

Quae uerbum in carnis loquitur fluxisse figuram,

At non qui uerbi pater est caro factus habetur.

110

Fige gradum, scriptura, tuum, nil mobile et anceps

Affirmasse decet. Pater est quem cernere nulli

Est licitum, pater est qui numquam uisus in orbe est

Nec mundana inter radiauit lumina coram.

Verbum conspicuum misit missumque recepit.

115

Cum uoluit uerbo praestrinxit uiscera purae

Virginis et uerbo struxit puerilia membra.

Ipse quidem in terris uirtute et numine praesens

Semper adest quocumque loci nec pars uacat ulla

Maiestate patris, nusquam est genitor deus absens;

120

Per uerbum sed semper adest. Atque inde Filippo

Christus ait: "Tanto tecum iam tempore uersor,

Et patrem te nosse negas, quem perspicis in me!"

Est inuisibilis donum patris edere natum

Visibilem, per quem ualeat pater ipse uideri,

125

Nec solis sanctorum oculis sed lumine cassis

Caecorum, caecos loquor, atra socordia quorum

Corde tenebroso uerum perpendere nescit.

Quem si perspicuum mortalibus infitiaris,

Fare age quem uideat Babylonis ab arce tyrannus

130

Innocuas inter flammas procul exspatiantem,

Calcantem rapidos inadustis fratribus ignes.

Nempe ait: "O proceres, tris uasta incendia anhelis

Accepere uiros fornacibus, additus unus

Ecce uaporiferos ridens intersecat ignes.

135

Filius ille dei est; fateorque et uictus adoro.

Irrisas remouete faces taedasque tepentes

Subtrahite, friget succensi sulpuris ardor.

Filius (haud dubium est) agit haec miracula rerum.

Quem uideo, deus ipse; dei certissima prolis

140

Imperat immensis ardoribus et domat iras

Insultans famulante rogo, piceosque furores

Comprimit et rabiem flammarum algescere cogit.

Barbaricos calida aura sinus non tangere iussa

Praeterit et tenues stridens transcurrit amictus.

145

Ipse per Assyrios metuit uapor ire tiaras,

Ne coma fusa umeris fumo obsordescat amaro."

Haec ait et uarios iubet obmutescere cantus,

Organa sambucas citharas calamosque tubasque.

Stulta superstitio tacuit, uox festa quieuit,

150

Quae male conspicuae celebrabat imaginis aurum.

Carmina sanctorum resonant iam sola uirorum

Triplice concentu regem laudantia caeli,

Qui mare qui terras qui lucida sidera fecit

Ignibus et mediis securos texit alumnos.

155

Semper in auxilium sermo patris omnipotentis

Descendit seruando homini; mortalia semper

Admiscenda sibi proprio curauit amore

Vt socianda caro dominoque implenda perenni

Degenerem uitam, quae tunc animalis agebat,

160

[Exemplo mutaret eri similesque per artus]

Cernere consortem terreni adsuesceret oris

Participemque suum uisu uelut obside nosse

Et consanguineo paulatim accedere Christo.

Ergo animalis homo quondam; nunc spiritus illum

165

Transtulit ad superi naturam seminis, ipsum

Infundendo deum mortalia uiuificantem.

Nunc noua materies, solidata intercute flatu,

Materies sed nostra tamen de uirgine tracta,

Exuit antiquae corrupta exordia uitae,

170

Immortale bonum proprio spiramine sumens.

Filius ille hominis, sed filius ille tonantis.

Iam solus uultum patris aspicit et uidet ipsum.

Nemo patrem nouit, nisi filius et cui monstrat

Filius; et nostri mediator et omnipotentis.

175

Denique, concludam breuis ut compendia summae,

Non pater in carnem descendit, sed patris arcem

Sumpta caro ascendit. Natus per utrumque cucurrit.

Cede, profanator Christi, iam cede, Sabelli

Depositorque patris natique insane negator.

180

Nonne patrem uiolas, dum natum scire recusas?

Quandoquidem non est genitor, nisi filius extet;

Nec uocitare patrem potis es quem germine fraudas.

Sed fortasse uelis patriae pietatis honore

Despoliare deum contentus nomine nudo

185

Quod deus est, adimasque decus patris et generis uim.

Ecquis in idolio recubans inter sacra mille

Ridiculosque deos uenerans sale caespite ture

Non putat esse deum summum et super omnia solum?

Quamuis Saturnis Iunonibus et Cythereis

190

Portentisque aliis fumantes consecret aras

At tamen, in caelum quotiens suspexit, in uno

Constituit ius omne deo cui seruiat ingens

Virtutum ratio uariis instructa ministris

Quae gens tam stolida est animis, tam barbara linguis

195

Quaeue superstitio tam sordida, quae caniformem

Latrantemque throno caeli praeponat Anubem?

Nemo Cloacinae aut Eponae super astra deabus

Dat solium, quamuis olidam persoluat acerram

Sacrilegisque molam manibus rimetur et exta.

200

Consule barbati deliramenta Platonis,

Consule et hircosus cynicus quos somniat et quos

Texit Aristoteles torta uertigine neruos.

Hos omnes quamuis anceps labyrinthus et error

Circumflexus agat, quamuis promittere et ipsi

205

Gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se

Dignetur praestare deus morientibus aequum,

Cum uentum tamen ad normam rationis et artis,

Turbidulos sensus et litigiosa fragosis

Argumenta modis concludunt numen in unum,

210

Cuius ad arbitrium sfera mobilis atque rotunda

Voluatur seruentque suos uaga sidera cursus.

Non recipit natura hominis (modo quadrupes ille

Non sit et erecto spectet caelestia uultu)

Non recipit neget ut regimen pollere supremum.

215

Istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex,

Semifer et Scottus sentit cane milite peior.

Sed nos qui dominum libris et corpore iam bis

Vidimus, ante fide mox carne et sanguine coram,

Quique uoluminibus uatum cruce teste probatis

220

Rimantes digitos costarum in uulnera cruda

Mersimus et manuum uisu dubitante lacunas

Scrutati aeternum regem cognouimus Hisum,

Abiurare deo titulum nomenque paternum

Credimus esse nefas qui regem protulit ex se,

225

Non regem populi Parthorum aut Romulidarum,

Sed regem summae et mediae rationis et imae

Atque ideo rerum dominum et super omnia regem.

Carnis habet medium summum patris et Stygis imum.

Defluit his gradibus rursusque reuoluitur in se.

230

Est deus, est et homo; fit mortuus et deus idem est.

Omnia percurrit naturae munia pronae,

Vt sursum patris in gremium replicata reportet

Mortua quae fuerant, ipsos quoque subuehat artus.

Haec fore cum ueterum cecinissent organa uatum,

235

Nos oculis manibus congressu uoce loquella

Experti heroum tandem intelleximus orsa

Priscorum et uiso patefacta oracula Christo.

Haec est nostra salus, hinc uiuimus, hinc animamur,

Hoc sequimur: numquam detracto nomine nati

240

Appellare patrem, patris et sine nomine numquam

Natum nosse deum, numquam nisi sanctus et unus

Spiritus intersit natumque patremque uocare;

Sic tamen haec constare tria, ut ne separe ductu

Tris faciam, tribus his subsistat sed deus unus.

245

Nec pater ipse autem qui filius, ut, quia natum

Scimus ab innato, uere pater et sata uere

Sit subolis nec sit genitor sibi filius ipse.

Perquam ridiculum est et futtile, natus ut ex se

Siue supernatus fuerit sibi ipse repente

250

Nascendi noua materies, ac se deus ultro

Ediderit natumque sibi se fecerit ipsum.

Nil falsum aut mendax diuina uocabula fingunt.

Qui pater est, gignendo pater; tum filius ex hoc

Filius, auctore genitus quod sit patre summo.

255

Summus et ipse tamen; nec enim minor aut patre dispar.

Vnde in utroque operis forma indiscreta, nisi omnem

Vim maiestatis patriae generosus haberet

Filius, idque deus genitor quod filius esset?

Pergunt ulterius scrutantes quid sit id ipsum

260

Gignere, si fas est humanos tendere sensus

Vsque ad secretum quod tempora cuncta diesque

Praeuenit antiquos et principium super ipsum

Eminet et quodcumque potest homo quaerere transit.

Cum sit difficilis uia noscere principiorum

265

Semina, qui dabitur mortali exquirere quidnam

Vltra principium deus egerit aut quo pacto

Ediderit uerbum, quod principio caret omni?

Hoc solum scimus quod traditur esse deum quem

Non genitus genitor generauerit unus et unum,

270

Integer integrum, non coeptum sed tamen ortum,

Et comperpetuum retro patris et patre natum.

Sed nec decisus pater est, ut pars patris esset

Filius; extendens nec se substantia tractim

Produxit minuitue aliquid de numine pleno,

275

Dum mutata nouum procudit portio natum.

Non conuertibilis nec demutabilis umquam

Est deus aut gignendo aliquid sibi detrahit; atqui

Totus et ex toto deus est, de lumine lumen.

Quando autem lumen sine lumine? Quando refulgens

280

Lux fulgore caret? Quando est ut proditus ignis

Ignem deminuat? Quando pater et deus et lux

Non lucis deus et pater est? Qui si pater olim

Non fuit et serum genuit post tempora natum,

Fit nouus inque nouum ius proficit. Absit ut umquam

285

Plenus proficiat qui non eget incremento.

Et deus et genitor lumenque et gloria semper

Ille fuit nec post sibi contulit ut pater esset.

Sic fit ut aeternum credamus cum patre Christum,

Illo auctore satum cui nullus praefuit auctor.

290

Haec tu si dubitas nati mysteria Christi,

Perdite, catholica non es de plebe, sed unus

De grege turifero, uenerator Deucalionum,

Deuotus cippo, ficulni stipitis unctor.

Quin potius scrutare dei signacula in ipso

295

Fonte uetustatis, percurre scrinia primi

Scriptoris, quem non bardus pater aut auus augur

Fabula nec ueteris famae nec garrula nutrix

Nec sago clangore loquax et stridula cornix

Rem docuere dei, sed coram proditus ipse,

300

Ipse deus trepidum mortalem mitis amico

Imbuit alloquio seque ac sua summa retexit.

Nimirum meminit scriptor doctissimus illo

Orbis principio non solum nec sine Christo

Informasse patrem facturae plasma nouellae.

305

"Fecit" ait "condens hominem deus et dedit olli

Ora dei." Quidnam est aliud quam dicere: solus

Non erat atque deo deus adsistebat agenti,

Cum dominus faceret domini sub imagine plasma?

Christus forma patris, nos Christi forma et imago.

310

Condimur in faciem domini bonitate paterna

Venturo in nostram faciem post saecula Christo.

Possum multa sacris exempla excerpere libris,

Ni refugis, quae te doceant non in patre solo

Vim maiestatis positam, sed cum patre Christum

315

Esse deum, uelut illud ait genealogus idem:

A domino dominus flammam pluit in Sodomitas."

Quis dominus, de quo domino, si solus ab arce

Siderea spectat pater aut ardescit in iras?

Filius armatam domini patris ignibus iram

320

Spargebat dominus. Sunt unum fulmen utraque.

Haec si Iudaicos sic intellecta rigassent

Auditus stupidas ut possent tangere fibras,

Audissent dominum uirtutum, qui pereuntes

Venerat ut seruaret oues. Sed ab auribus omnis

325

Fluxerat ornatus, caput et iam coctile Bahal

Finxerat auriculasque suo spoliarat honore.

Dux populi peccantis adest de monte corusci

Luminis alloquioque dei tabulasque tremendo

Incisas digito caeca ad tentoria defert;

330

Sed cadit in faciem plebs non uisura profundae

Legis in effigie scriptum per enigmata Christum.

Infelix quae luce oculos praestricta pauentes

Texerit et presso faciem uelarit amictu!

At nos reiecto Christum uelamine coram

335

Cernimus atque deum uultu speculamur aperto;

Nec sub lege graui depressa fronte iacemus,

Sed legis radium sublimi agnoscimus ore.

Heu, frondosa prius ramis felicibus arbor!

Pinguibus heu quondam radix oleagina bacis!

340

Ecce tibi inserto reuirescit nunc oleastro

Truncus et externi uestitur cortice libri.

Iam miserere tui. Non se siluestris oliui

Surculus exultans alieno stipite iactat,

Sed monet ut generis proprii memor unguine amaro

345

Contristare comas desuescas, stirpe nec imo

Inuideas missis in celsa cacumina uirgis.

Blasfemas dominum, gens ingratissima, Christum.

Pascha tuum dic, dic, cuius de sanguine festum

Tam sollemne tibi est? Quis tandem caeditur agnus

350

Anniculus? Sacer ille tibi redeuntibus annis,

Sed sacer in pecude. Stultum est sic credere sacrum,

Sanguine balantis summos contingere postes,

Lasciuire choris, similaginis azymon esse,

Cum fermentati turgescant crimine mores.

355

Non sapis, imprudens, nostrum te effingere pascha

Legis et antiquae praeductis pingere sulcis

Omne sacramentum, retinet quod passio uera,

Passio quae nostram defendit sanguine frontem

Corporeamque domum signato collinit ore?

360

Hanc fugit exclusis Aegyptia plaga procellis,

Haec regis Pharii regnum ferale resoluit,

Deque potestatis mundanae grandine densa

Eripit Abraham cum stirpe et gente fideli.

Abrahae genus est uerum cui sanguis in ore

365

Creditus inscriptusque rubet, cui uisus in orbe

Haud dubitante fide deus est, deus ex patre uerus.

Ille deum uidit, uisum mox credidit. At tu,

Posteritas carnis, carnaliter omnia cernens

Carnis opus sub lege geris quam spiritus implet

370

Interior. Nec enim caelo lex carnea fluxit,

Quam tu carne colis, sed Christo feta meamque

Spem paritura utero. Quam spem nisi numinis almum

Lumen et aduentum domini quem uiderat Abrae

Prima fides nostrisque pater promiserat olim

375

Perspiciendum oculis et legis uoce probandum?

Nec solum legis, nam quae iam littera Christum

Non habet, aut quae non scriptorum armaria Christi

Laude referta nouis celebrant miracula libris?

Hebraeus pangit stilus, Attica copia pangit,

380

Pangit et Ausoniae facundia tertia linguae.

Pilatus iubet ignorans: "I, scriba, tripictis

Digere uersiculis quae sit suffixa potestas;

Fronte crucis titulus sit triplex, triplice lingua

Agnoscat Iudaea legens et Graecia norit

385

Et uenerata deum percenseat aurea Roma."

Quidquid in aere cauo reboans tuba curua remugit,

Quidquid ab arcano uomit ingens spiritus haustu,

Quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat,

Organa disparibus calamis quod consona miscent,

390

Aemula pastorum quod reddunt uocibus antra,

Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum

Muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur.

O nomen praedulce mihi, lux et decus et spes

Praesidiumque meum, requies o certa laborum,

395

Blandus in ore sapor, flagrans odor, irriguus fons,

Castus amor, pulchra species, sincera uoluptas!

Si gens surda negat sibi tot praeconia de te

Tam multas rerum uoces elementaque tantae

Nuntia laetitiae stolidas intrare per aures,

400

Audiat insanum bacchantis inergima monstri,

Quod rabidus clamat capta inter uiscera daemon,

Et credat miseranda suis. Torquetur Apollo

Nomine percussus Christi nec fulmina uerbi

Ferre potest; agitant miserum tot uerbera linguae

405

Quot laudata dei resonant miracula Christi.

Intonat antistes domini: "Fuge, callide serpens,

Exue te membris et spiras solue latentes.

Mancipium Christi, fur corruptissime, uexas.

Desine, Christus adest, humani corporis ultor.

410

Non licet ut spolium rapias cui Christus inhaesit.

Pulsus abi, uentose liquor; Christus iubet, exi."

Has inter uoces medias Cyllenius ardens

Heiulat, et notos suspirat Iuppiter ignes.

Ecce Gerasenos legio ruit effera porcos

415

Et post multiplices busti sub rupe catenas

Poenarum gemitus longis grunnitibus edit.

Clamarat (sed ab ore hominis): "Cognoscimus, Hisu

Nate deo, nate sceptris et germine Dauid,

Quid sis, quid uenias; qua nos uirtute repellas

420

Nouimus, aduentusque tui terrore iacemus."

Haec, Iudaea, tuas uox non peruenit ad aures?

Peruenit, mentem sed non penetrauit egenam

Lucis et a primis foribus disclusa refugit.

Audiit aduentum domini, quem solis Hiberi

425

Vesper habet, roseos et qui nouus excipit ortus.

Laxauit Scythicas uerbo penetrante pruinas

Vox euangelica, Hyrcanas quoque feruida brumas

Soluit, ut exutus glacie iam mollior amnis

Caucasea de cote fluat Rhodopeius Hebrus.

430

Mansueuere Getae, feritasque cruenta Geloni

Lacte mero sitiens exsanguia pocula miscet

Libatura sacros Christi de sanguine potus.

Nouit et Atlantis pridem plaga perfida Mauri

Dedere crinitos ad Christi altaria reges.

435

Ex quo mortalem praestrinxit spiritus aluum

(Spiritus ille deus) deus et se corpore matris

Induit atque hominem de uirginitate creauit,

Delfica damnatis tacuerunt sortibus antra.

Non tripodas cortina regit, non spumat anhelus

440

Fata Sibyllinis fanaticus edita libris.

Perdidit insanos mendax Dodona uapores,

Mortua iam mutae lugent oracula Cumae

Nec responsa refert Libycis in Syrtibus Hammon.

Ipsa suis Christum Capitolia Romula maerent

445

Principibus lucere deum destructaque templa

Imperio cecidisse ducum. Iam purpura supplex

Sternitur Aeneadae rectoris ad atria Christi

Vexillumque crucis summus dominator adorat.

Principibus tamen e cunctis non defuit unus

450

Me puero, ut memini, ductor fortissimus armis,

Conditor et legum, celeberrimus ore manuque,

Consultor patriae, sed non consultor habendae

Religionis, amans ter centum milia diuum.

Perfidus ille deo quamuis non perfidus orbi.

455

Augustum caput ante pedes curuare Mineruae,

Fictilis et soleas Iunonis lambere, plantis

Herculis aduolui, genua incerare Dianae

Quin et Apollineo frontem submittere gypso

Aut Pollucis equum suffire ardentibus extis.

460

Forte litans Hecaten placabat sanguine multo.

Pontificum festis ferienda securibus illic

Agmina uaccarum steterant uitulasque reuincta

Fronte coronatas umbrabat torta cupressus.

Iamque insertato reserarat uiscera cultro

465

Vittatus de more senex manibusque cruentis

Tractabat trepidas letali frigore fibras

Postremosque animae pulsus in corde tepenti

Callidus interpres numeris et fine notabat

Cum subito exclamat media inter sacra sacerdos

470

Pallidus: "En, quid ago? Maius, rex optime, maius

Numen nescio quod nostris interuenit aris

Quam sufferre queant spumantia cymbia lacte

Caesarum sanguis pecudum uerbena coronae.

Accitas uideo longe dispergier umbras

475

Territa Persefone uertit uestigia retro

Extinctis facibus tracto fugitiua flagello.

Nil agit arcanum murmur, nil Thessala prosunt

Carmina, turbatos reuocat nulla hostia manes.

Nonne uides ut turibulis frigentibus ignis

480

Marceat, ut canis pigrescat pruna fauillis?

Ecce palatinus pateram retinere minister

Non ualet, elisa destillant balsama dextra,

Flamen et ipse suas miratur uertice laurus

Cedere, et incertum frustratur uictima ferrum.

485

Nescio quis certe subrepsit christicolarum

Hic iuuenum; genus hoc hominum tremit infula et omne

Puluinar diuum. Lotus procul absit et unctus.

Pulchra reformatis redeat Proserpina sacris?"

Dixit et exsanguis collabitur ac uelut ipsum

490

Cerneret exerto minitantem fulmine Christum.

Ipse quoque exanimis posito diademate princeps

Pallet, et astantes circum inspicit ecquis alumnus

Chrismatis inscripto signaret tempora ligno,

Qui Zoroastreos turbasset fronte susurros.

495

Armiger e cuneo puerorum flauicomantum,

Purpurei custos lateris, deprenditur unus

Nec negat et gemino gemmata hastilia ferro

Proicit ac signum Christi se ferre fatetur.

Prosiluit pauidus deiecto antistite princeps

500

Marmoreum fugiens nullo comitante sacellum,

Dum tremefacta cohors dominique oblita supinas

Erigit ad caelum facies atque inuocat Hisum.

Iamne piget facti, iam paenitet? En tibi Christum,

Infelix Iudaea, deum, qui sabbata soluens

505

Terrea mortales aeterna in sabbata sumpsit,

Gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem

Possidet, imperii dominam sibi cedere Romam

Compulit et simulacra deum Tarpeia subegit.

Disce tuis, miseranda, malis quo uindice tandem

510

Vana superstitio lex et carnaliter acta

Plectatur, cuius uirtus te proterat ultrix.

Destructone iacent Solomonia saxa metallo

Aedificata manu? Iacet illud nobile templum.

Cur iacet? Artificis quia dextra solubilis illud

515

Caementum struxit. Resolubile, iure solutum est

Et iacet, in nihilum quoniam redit omne politum.

Quod fieri recipit, recipit quandoque perire.

Si nostrum contra quod sit uis discere templum,

Est illud quod nemo opifex fabriliter aptans

520

Composuit, quod nulla abies pinusue dolata

Texuit, exciso quod numquam marmore creuit,

Cuius onus nullis fultum sublime columnis

Fornice curuato tenui super arte pependit

Sed uerbo factum domini, non uoce sonora,

525

Sed uerbo quod semper erat. Verbum caro factum est.

Hoc templum aeternum est, hoc finem non habet, hoc tu

Expugnare uolens flagris cruce felle petisti.

Destructum iacuit poenis uexantibus, esto.

Matris enim ex utero quod destrueretur habebat.

530

Sed quod morte breui materna ex parte solutum est

Maiestate patris uiuum lux tertia reddit.

Vidisti angelicis comitatum coetibus alte

Ire meum cuius seruor munimine templum.

Illius aeternae suspendunt culmina portae

535

Ac per inaccessas scalarum gloria turres

Tollitur et gradibus lucet uia candida summis.

At tua congestae tumulant holocausta ruinae.

Quid mereare Titus docuit, docuere rapinis

Pompeianae acies, quibus extirpata per omnes

540

Terrarum pelagique plagas tua membra feruntur.

Exiliis uagus huc illuc fluitantibus errat

Iudaeus, postquam patria de sede reuulsus

Supplicium pro caede luit Christique negati

Sanguine respersus commissa piacula soluit.

545

En quo priscorum uirtus defluxit auorum!

Seruit ab antiquis dilapsa fidelibus heres

Nobilitas, sed iam non nobilis, illa recentem

Susceptat captiua fidem. Vis tanta nouellae

Credulitatis inest. Christum confessa triumphat

550

Gens infida prius, Christi sed uicta negatrix

Subditur imperio dominos sortita fideles.

Sunt qui Iudaico cognatum dogma furori

Instituunt media Christum ratione secuti.

Hoc tantum quod uerus homo est, at caelitus illum

555

Affirmant non esse deum. Pietate fatentur,

Maiestate negant. Morum pro laude sacratum

Concelebrant, adimunt naturae summa supernae.

Omne opus egregium per quod sollertia pollens

Emicat ingenii est aut roboris; illud acuto

560

Corde uiget, duris excellet uiribus istud.

Mortale est sed utrumque homini; nam cana senescunt

Ingenia et ualidos consumunt saecla lacertos.

Haec nos in domini uirtute et laude perenni

Non sequimur; sequimur nullo quod semine terrae

565

Germinat, immundum quod non de labe uirili

Sumit principium. Tener illum seminat ignis,

Non caro nec sanguis patrius nec foeda uoluntas.

Intactam thalami uirtus diuina puellam

Sincero afflatu per uiscera casta maritat.

570

Incomperta ortus nouitas iubet ut deus esse

Credatur Christus sic conditus. Innuba uirgo

Nubit spiritui uitium nec sentit amoris.

Pubertas signata manet; grauis intus et extra

Incolumis, florens de fertilitate pudica,

575

Iam mater, sed uirgo tamen, maris inscia mater.

Quid renuis? Quid inane caput, non credule, quassas?

Angelus hoc sancto fore nuntiat ore. Placetne

Credere et angelicis aurem reserare loquellis?

Ipsa coruscantis monitum sacra uirgo ministri

580

Credidit atque ideo concepit credula Christum.

Credentes nam Christus adit, dubitabile pectus

Sub titubante fide refugo contemnit honore.

Virginitas et prompta fides Christum bibit aluo

Cordis et intactis condit paritura latebris.

585

Crede quod emissus solio patris angelus infit;

Vel, si concretus liquidam de sidere uocem

Non capit auditus, mulier quid coniuge praegnans

Clamet anus, credens et tandem sobrius audi.

Mira fides! Vtero puer interceptus anili

590

Virgineum dominum materno ex ore salutat

Primus, et infantem non natus nuntiat infans

Iam nostrum; uagire sibi nam pusio nondum

Norat et ora deo reserabat garrula Christo.

Promite secretos fatus, date, pandite librum

595

Euomuit spirante deo quem sanctus Eseias.

Percensere libet calamique reuoluere sulcos

Sidereis quos illa notis manus aurea duxit.

Ite hinc, dum rutilos apices submissus adoro,

Dum lacrimans ueneror, dumque oscula dulcia figo.

600

Gaudia concipiunt lacrimas, dant gaudia fletum.

Aduenit promissa dies, quam dixerat iste

Affore uersiculus, cum uirgo puerpera teste

Haud dubie sponso, pacti cui cura pudoris,

Edidit Emmanuelque meum me cernere fecit.

605

Estne deus iam noster? Homo uersatur et astat

Nobiscum nomenque probat uersumque uetustis

Obscurum saeclis praesenti illuminat ore.

Estne deus cuius cunas ueneratus Eous

Lancibus auratis regalia fercula supplex

610

Virginis ad gremium pannis puerilibus offert?

Quis tam pinnatus rapidoque simillimus austro

Nuntius Aurorae populos atque ultima Bactra

Attigit illuxisse diem lactantibus horis

Qua tener innupto penderet ab ubere Christus?

615

"Vidimus hunc" aiunt "puerum per sidera ferri

Et super antiquos signorum ardescere tractus."

Diriguit trepidans Chaldaeo in uertice pernox

Astrologus cessisse anguem, fugisse leonem,

Contraxisse pedes lateris manco ordine cancrum,

620

Cornibus infractis domitum mugire iuuencum.

Sidus et hirquinum laceris marcescere uillis.

Labitur hinc pulsus puer hydrius, inde sagittae;

Palantes geminos fuga separat, improba uirgo

Prodit amatores tacitos in fornice mundi

625

Quique alii horrificis pendent in nubibus ignes

Luciferum timuere nouum. Rota lurida solis

Haeret et excidium sentit iam iamque futurum

Seque die medio uelandam tegmine glauco

Splendoremque poli periturum nocte diurna

630

Orbe repentinis caput obnubente tenebris.

Hunc ego non cumulem myrraeque et turis et auri

Muneribus? Scio quem uideam, quae dona rependam.

Hunc ego non uenerer qui caelo uisus humique

Inuentus rex atque deus moderatur utrumque

635

Naturae specimen, tumuloque inferna refringens

Regna resurgentes secum iubet ire sepultos?

Caelum habitat, terris interuenit, abdita rumpit

Tartara. Vera fides, deus est qui totus ubique est.

Numquid uana uiros aut mens aut lingua fefellit?

640

Numquid fortuitis frustrantia dona dederunt

Casibus aut caeco uotum sub honore dicarunt?

Quae porro causa aut ratio submittere colla

Ante pedes Mariae puerique crepundia parui

Si tantum mortalis erat nec summa potestas

645

Implebat teneros diuinis flatibus artus?

Sed iam tolle magos tus aurum myrrea dona,

Quae uerum docuere deum, praesepia pannos

Matris adoratum gremium face sideris ardens:

Ipsa deum uirtus factorum et mira loquantur.

650

Insanos uideo subito mitescere uentos

Cum iubeat Christus; uideo luctantia magnis

Aequora turbinibus tranquillo marmore tendi

Imperio Christi; uideo calcatus eundem

Cum patitur gurges tergum solidante liquore.

655

Ipse super fluidas plantis nitentibus undas

Ambulat ac presso firmat uestigia fluctu.

Increpat ipse notos et flatibus otia mandat.

Quis iubeat saeuis aquilonibus: "Ite, silete

Carceribus uestris amploque facessite ponto,"

660

Sit nisi caelipotens aquilonum conditor idem?

Ninguidus agnoscit Boreas atque imbrifer Eurus

Nimborum dominum tempestatumque potentem,

Excitamque hiemem uerrunt ridente sereno.

Quis pelagi calcarit aquas, quis per uada glauca

665

Gressibus impressis spatiatus triuerit udum

Non submersus iter sola pendulus et pede sicco,

Aequoreae nisi factor aquae, qui spiritus olim

Ore superfusus patrio uolitabat in undis

Nondum discretis nec certo litore clausis?

670

Sustinuit gressum domini famulus liquor ac se

Mobilitate carens solidos substrinxit ad usus.

Quid diuersa dei memorem facta inclyta Christi?

Altius inspecta quae maiestate negator

Haud dubitans hominem, tute ipse fatebere numen.

675

Illeuit caecos oculos et lumina limo

Reddidit umectam sacro sputamine terram

Contrectans digitis. Luteum medicamen operta

Nox habuit, tenebras obducta uligo remouit.

Insuper ostendit quonam caligo lauacro

680

Expurganda foret. Variis Siloa refundit

Momentis latices nec fluctum semper anhelat,

Sed uice distincta largos lacus accipit haustus.

Agmina languentum sitiunt spem fontis auari

Membrorum maculas puro abluitura natatu.

685

Certatim interea roranti pumice raucas

Expectant scatebras et sicco margine pendent.

Hoc limum iubet impositum de fonte lauari

Christus et infusa uultum splendescere luce.

Norat enim limo sese informasse figuram

690

Ante tenebrosam, proprii medicamen et oris

Adiecisse nouo, quem primum finxerat, Adae.

Nam sine diuino domini perflamine summi

Arida terra fuit nulli prius apta medellae,

Sed postquam liquidus caelesti spiritus ore

695

Virgineam respersit humum medicabilis illa est.

Inde trahit sucum lentoque umore salutem

Illinit infunditque diem baptismate lota.

Caecus adest oculis iam Christi ex ore retectis

Seque luto et nitidis lucem sumpsisse fluentis

700

Clamat et auctorem stupefacta per oppida monstrat,

Auctorem lucis largitoremque dierum,

Non dedignatum medicae purgamen aquai

Corpore sub proprio monstrare errantibus aegris.

Milibus ex multis paucissima quaeque retexam,

705

Summatim relegam totus quae non capit orbis.

Quinque in deserto panes iubet et duo pisces

Apponi in pastum populis, qui forte magistrum

Non reuocante fame stipabant undique saeptum

Immemoresque cibi uicos castella macellum

710

Oppida mercatus et conciliabula et urbes

Respuerant, largo contenti dogmate uesci.

Multa uirum strato feruent conuiuia faeno

Centenos simul accubitus iniere sodales,

Seque per innumeras infundunt agmina mensas

715

Pisciculis (iam crede deum) saturanda duobus

Et paucis crescente cibo per fragmina crustis.

Ambesis dapibus cumulatim aggesta redundant

Fercula, bis senos micarum molibus implent

Post cenam cofinos. Crudus conuiua resudat

720

Congeriem uentris, gemit et sub fasce minister.

Quis cumulare potest epulas in grandia paruas?

Quis, nisi qui corpus pastumque et corporis omnem

Condens ex nihilo nulla existente creauit

Mundum materia? Non sicut sculptor ab aeris

725

Rudere decoctam consuescit uiuere massam,

Sed deus omnipotens orbem sine semine finxit.

Nil erat omne quod est; nil id procedere et esse

Atque nouum fieri mox et grandescere iussum est.

Paruum de nihilo primum fuit, addita paruo

730

Incrementa modis auxerunt omnia plenis.

Ergo ego, cum uideam manibus sic crescere Christi

Parua alimenta hominum, possum dubitare per ipsum

Exiguas rerum species elementaque mundi

Ex nihilo primum modica et mox grandia sensim

735

Creuisse, ex modicis quae consummata uidemus?

Ac, ne post hominum pastus calcata perirent

Neue relicta lupis aut uulpibus exiguisue

Muribus in praedam nullo custode iacerent

Bis sex appositi, cumulatim qui bona Christi

740

Seruarent grauidis procul ostentata canistris.

Sed quid ego haec autem titubanti uoce retexo,

Indignus qui sancta canam? Procede sepulcro,

Lazare; dic cuius uocem tellure sub ima

Audieris, quae uis penetrauerit abdita leti,

745

Quod, cum te Christus penitus nigrante profundo

Immersum uocat ut redeas, ceu proximus audis

Nec remoratus ades. Quae tam uicina Carybdis

Regna tenebrarum tenui distantia fine

Coniungit superis? Vbi Taenara tristia uasto

750

In praeceps deiecta chao, latebrosus et ille

Amnis inexpletis uoluens incendia ripis?

Ante fores tumuli, quas saxa immania duro

Obice damnarant scopulis substructa cauatis,

Stat dominus nomenque ciet frigentis amici.

755

Nec mora funereus reuolutis rupibus horror

Euomit exequias gradiente cadauere uiuas.

Soluite iam laetae redolentia uincla, sorores!

Solus odor sparsi spiramen aromatis efflat,

Nec de corporeo nidorem sordida tabo

760

Aura refert. Oculos sanie stillante solutos

Pristinus in speculum decor excitat et putrefactas

Tincta rubore genas paulatim purpura uestit.

Quis potuit fluidis animam suffundere membris?

Nimirum qui membra dedit, qui fictilis uluae

765

Perflauit uenam madidam, cui tabida glaeba

Traxit sanguineos infecto umore colores.

O mors auritis iam mitis legibus! O mors

Surda prius, iam docta sequi quodcumque iubetur,

Cui tantum de te licuit? Conuicta fatere

770

Esse deum solus qui me tibi praeripit Hisum.

Abde negatores Christi, nemo inuidet, abde.

Vtere sorte tua blasfemis nocte tenendis

Perpetua. Plebem iustorum capta resolue,

Qui norunt hominem atque deum sic dicere Christum

775

Vt uerus summusque deus mortalia gestet.

Ipse gerit quod struxit opus nec ferre pudescit

Factor quod peperit, corpus loquor atque animae uim.

Finxerat hoc digitis, animam sufflauerat ore.

Totum hominem deus adsumit, quia totus ab ipso est,

780

Et totum redimit quem sumpserat, omne reducens

Quidquid homo est, istud tumulis ast illud abysso.

Occurrit dubitans hic dissertator et illud

Obicit, anne fides capit ut substantia flante

Inspirata deo cruciatum sentiat, utque

785

Inferni petat ima poli baratroque coquatur.

Crede animam non esse deum, sed crede creatis

Maiorem cunctis, ipsam quoque crede creatam.

Formata est namque ore dei quae non erat ante,

Sed formata habitu pulcherrima pictaque rebus

790

Diuinis et plena deo similisque creanti.

Non tamen ipsa deus, quoniam generatio non est,

Sed factura dei est. Solus de corde parentis

Filius emicuit uerus, uerus deus ille.

Collatum est animae subito ut quae non erat esset.

795

Ille coaeternus patris est et semper in ipso,

Nec factus sed natus habet quodcumque paternum est.

Haec similis uelut umbra dei est. Sic ipse locutus

Factor utroque hominem meditans de figmine iunctim

Aedificare sui similem. Sed non habet umbra

800

Quod corpus solidum cuius imitatio in umbra est;

Atque aliud uerum est, aliud simulatio ueri.

Est similis saeclis quod non consumitur ullis,

Quod sapiens iustique capax reginaque rerum

Imperat, ante uidet perpendit praecauet infit,

805

Verborum morumque opifex instructaque mille

Artibus et caelum sensu percurrere docta.

His animam similem sibi conditor effigiauit,

Cetera dissimilem. Quippe hanc comprendere promptum est,

Quam modus et species determinat, at deus ingens

810

Atque superfusus trans omnia nil habet in se

Extremum, ut claudi ualeat sensuue teneri.

Incomprensa manet uirtus, cui linea defit

Vltima, quam spatium non mensurabile tendit.

Ergo animam factam magno et factore minorem

815

Maioremque aliis atque omnibus imperitantem

Corruptela putris nascentem turbida carnis

Concipit ac membris tabentibus interfusam

Participat de faece sua; fit mixta deinde

Peccandi natura luto cum simplice flatu.

820

Sed fortasse animam, domini quia fluxit ab ore,

Compositam factamque neges, uelut ipsa dei pars

(Quod dictu scelus est) taetras trahat oblita culpas

Et pessum damnata ruens chaos intret opertum.

Sit res illa dei; non abnuo. Pars tamen illa

825

Haudquaquam dicenda dei est quae tempore coepit,

Nec prior aut senior quam primum plasma putanda est.

Tunc etenim factam uideo, cum cordis amici

Intrauit germana domum limique recentis

Hospita et ipsa recens fraterna sedit in aula.

830

Illa quidem flatus domini est, sed spiritus et uis

Non est plena dei tanto moderamine missa

Quanto flans uoluit flandi seruare tenorem.

Est impossibile spectare profunda Sabaoth,

Sed speculum deitatis homo est. In corpore discas

835

Rem non corpoream sollers interprete Christo,

Qui patrem proprium mortali in corpore monstrat.

Respice quam uarios fundamus ab ore uapores

Spiramus quotiens animae sufflabilis auras.

Nunc flatum tepidum calor exhalatus anhelat

840

Rorantes nebulas udis de faucibus efflans;

Cum libet, in gelidum flabrali frigore uentum

Spiritus existit tenuis et sibilat aer.

Adde et distinctum quem musica tibia flatum

Concipit. Aut ille est presso modulamine parcus

845

Aut tumidum largo sublimat flamine bomum

Aut raucos frangit modulos aut lene susurrat

Aut exile trahens sonitus producit acutos

Aut murmur tenerum sublidit uoce minuta.

Haec cum te uideas mortali in corpore posse,

850

Cur non aeternum potuisse infundere credas

Qualem animam uoluit? Praescriptis quam quia condens

Efflauit fuditque modis, sit facta necesse est.

Denique multa sapit, sed non sapit omnia nostrae

Vis animae certum sapere ac praenoscere iussa.

855

Iam cui certus inest modus et cui nosse negatum est

Omnia, factura est; nam condita et aucta probatur.

Collige de simili, sitne haec factura. Creauit

Nempe manus domini corpus mortale lutumque

Composuit digitis. Numquid manus articulatim

860

Est digesta dei? Numquid uola? Numquid et ungues

Claudere flexibiles patulam seu tendere palmam?

Ista figura manus nostrae est, quam non habet in se

Incircumscriptus dominus, sed tradita forma est

Humanis quae nota animis daret intellectum,

865

Vt per corpoream speciem plasmasse feratur

Corporis effigiem. Sic est plasmata uicissim

Flatu incorporeo res flabilis, oris et esse

Fertur opus, tenuis per quod constructa refulsit

Forma animae atque rudi factam se munere sensit.

870

Si non est factura manus caro nostra, nec oris

Est factura anima flatu et spiramine coepta

Inque locum deducta aliquem; namque omne quod hora

Natalis profert locus accipit, et locus ullus

Quod cohibere potest modicum est nec in omnia fusum,

875

Et quod tam modicum est ut certa sede locetur

Iam titubare potest, et quod titubauerit intra

Naturam uitii est, uitiosum denique tristem

Reccidit in poenam. Deus hoc, mihi credite, non est.

Aut, si maiestas anima est, ostendite quid sit

880

Quod lapsam Christique inopem noua gratia inundat,

Spiritus et sanctus baptismate iustificatam

Nobilitat famulaeque decus quod defuit addit.

Quod quia praestatur meritis meritisque negatur,

Absurde fertur deus aut pars esse dei quae

885

Diuinum summumque bonum de fonte perenni

Nunc bibit obsequio nunc culpa aut crimine perdit,

Et modo supplicium recipit modo libera calcat.

Miraris peccare animam, quae carne coactam

Sortita est habitare domum, cum peccet et ipse

890

Angelus, hospitium qui nescit adire caducum

Cratis tabifluae? Peccat, quia factus et ipse est

Non genitus. Quocumque modo sit factus, id unus

Scit factor dominus, factum mihi credere sat sit.

Solus labe caret peccati conditor orbis,

895

Agenitus genitusque deus, pater et patre natus.

Solus et exceptus tormentum admittere triste

Inuiolatus agit nec quidquam sentit acerbi.

Exsortem dic esse animam crucis atque doloris,

Si culpae immunem uacuamque a crimine nosti.

900

Quae peccare ualet, ualet et subcumbere poenae.

Ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim

Quae collata rudem fecit uiuescere limum,

Vtpote de liquido naturae semine primos

Accipiens habitus superoque expressa sereno.

905

Sed mox, ut grauido iussa est innectier aruo,

Suauibus illecebris nimium blandita refrixit

Deque uolutabris pretiosum polluit ignem,

Dum transgressa dei positum fas improba calcat.

Haec prima est natura animae. Sic condita simplex

910

Decidit in uitium per sordida foedera carnis.

Exim tincta malo peccamine principis Adae

Infecit genus omne hominum quod pullulat inde,

Et tenet ingenitas animarum infantia in ortu

Primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.

915

Vitandus tamen error erit, ne traduce carnis

Transfundi in subolem credatur fons animarum

Sanguinis exemplo, cui texta propagine uena est.

Non animas animae pariunt, sed lege latenti

Fundit opus natura suum, quo paruula anhelent

920

Vascula uitalisque adsit scintilla coactis.

Quae quamuis infusa nouum penetret noua semper

Figmentum, uetus illa tamen de crimine auorum

Dicitur, illuto quoniam concreta ueterno est.

Inde secunda redit generatio et inde lauatur

925

Naturae illuuies, iterumque renascimur intus

Perfusi ut ueterem splendens anima exuat Adam.

Quae quia materiam peccati ex fomite carnis

Consociata trahit nec non simul ipsa sodali

Est incentiuum peccaminis, implicat ambas

930

Vindex poena reas peccantes mente sub una,

Peccandique cremat socias cruciatibus aequis.

His crucibus Christus nos liberat incorruptae

Matris et innocui gestator corporis unus.

Naturam poenae expositam sed non uitiorum

935

Naturam expositam contactibus induit Hisus,

Atque ideo poenae nil debuit intemeratus,

Fraude carens, omni culparum aspergine liber.

Quid Christi in membris peccati saeua satelles

Poena ageret? Quid mors hominis sine crimine posset?

940

Nimirum cassis conatibus et sine neruis

Concideret sterilis peccati fomite nullo.

Mors alitur culpa. Culpam qui non habet ipso

Pastus defectu mortem consumit inanem.

Sic mors in domini consumpta est corpore Christi;

945

Sic periit, solitum dum non habet arida pastum.

Suspice quapropter solum inculpabile numen,

Virtutem patris et Christi; et iam desine nostrae

Inuidiam conflare animae, quod sit deus aut quod

Portio parua dei, cum Christo abscidere quidquam

950

Et resecare deo partem uel carpere tantum

Numen non liceat plenum sibi semper et in se.

Est operae pretium nebulosi dogmatis umbram

Prodere, quam tenues atomi compage minuta

Instituunt, sed cassa cadit uentoque liquescit

955

Adsimilis fluxu nec se sustentat inani.

Aerium Manicheus ait sine corpore uero

Peruolitasse deum, mendax fantasma cauamque

Corporis effigiem nil contrectabile habentem.

Ac primum specta an deceat quidquam simulatum

960

Adsignare deo, cuius mera gloria falsi

Nil recipit. Membris hic se fallacibus aptans

Fingeret esse hominem uentosa subdolus arte,

Mentitus totiens cum diceret: "Inueteratis

Do ueniam morbis simul et peccata remitto,

965

Filius est hominis pestem qui pellere carnis

Et scelerum nexus laxare ac soluere possit;

Surge ualens, surge innocuus, iam tolle grabattum;

Filius hoc hominis iubeo." Dignusne uidetur

Qui testis sibi sit seque ac sua carnea norit?

970

Quid? cum discipulos hominis quid filius esset

Passurus fido iam praescius ore monebat,

Nonne fatebatur se cum uirtute paterna

Esse hominem uerum? Quod si non, credo, fefellit.

Si natura dei quae sit, Manichee, requiris,

975

Omne quod est uerum est. Nam si mendosus agit quid,

Nec deus est. Mendum diuinus non capit usus.

Obicis aeterno domino quod lubricus ad nos

Venerit adsimulans aliud quam uerus habebat

Obmutesce, furor; linguam, canis improbe, morde

980

Ipse tuam lacero consumens uerba palato.

Latranti obsistit Mattheus rabiemque refellit,

Qui notat omne genus carnalis stirpis ad usque

Corporeum Christum per sex septena uirorum

Nomina descendens et uenam sanguinis alti

985

Ex atauis longo texens per stemmata filo.

Septimus ebdomadi uenit superaddere sextae

Hunc numerum Christus, placidum qui conficit annum

Cuncta remittentem contractibus illaqueata

Multimodis hominemque hominis de morte leuantem.

990

Imperfectus enim limus mortalis erat tunc

Vir solus perfectus adest atque integer Hisu

Cui nihil ex septem septenis defuit, ex quo

Perficeret mortale genus uirtute perenni.

Hic ille est nobis qui septima sabbata complet

995

Vt caro nostra deo tandem sociata quiescat

Quam bis terna malis uexabant sabbata noxis.

Curramus notis gradibus regumque sequamur

Progeniem. Christum inuenies de corde parentum

Effluxisse hominum, qui sit de semine Dauid

1000

Stirpe recensita numerandus sanguinis heres.

Quid? cum sanctiloquus reuoluto germine Lucas

Sursum uersus agit seriem scandente nepotis

Corpore perque atauos cursum relegente uetustos

Septenos decies conscendit Christus in ortus

1005

Et duo (nam totidem doctores misit in orbem).

Descensos nascendo gradus redeundo retexit

Actus ad usque apicem terreni corporis Adam.

Inde parens deitas recipit sua nostraque mixti

Fitque dei summi per Christum filius Adam

1010

Restat ut aeriam fingas ab origine gentem,

Aerios proceres Leuin Iudam Symeonem,

Aerium Dauid, magnorum corpora regum

Aeria, atque ipsam fecundae uirginis aluum

Aere fallaci nebulisque et nube tumentem.

1015

Vanescat sanguis perflabilis, ossa liquescant

Mollia, neruorum pereat textura uolantum,

Omne quod est gestum notus auferat irritus, aurae

Dispergant tenues. Sit fabula quod sumus omnes!

Et quid agit Christus, si me non suscipit? Aut quem

1020

Liberat infirmum, si dedignatur adire

Carnis onus manuumque horret monumenta suarum?

Indignumne putat luteum consciscere corpus,

Qui non indignum quondam sibi credidit ipsum

Pertrectare lutum, cum uas componeret aruo

1025

Nondum uiscereo sed inertis glutine limi,

Impressoque putres sub pollice duceret artus?

Tantus amor terrae, tanta est dilectio nostri!

Dignatur praepinguis humi comprendere mollem

Diuinis glaebam digitis, nec sordida censet

1030

Haerentis massae contagia. Iusserat ut lux

Confieret, facta est ut iusserat. Omnia iussu

Imperitante nouas traxerunt edita formas;

Solus homo emeruit domini formabile dextra

Os capere et fabro deitatis figmine nasci.

1035

Quorsum igitur limo tanta indulgentia nostro

Contigit ut domini manibus tractatus honora

Arte sacer fieret tactu iam nobilis ipso?

Decrerat quoniam Christum deus incorrupto

Admiscere solo, sanctis quod fingere uellet

1040

Dignum habuit digitis et carum condere pignus.

Destituit natura quidem destructa coactae

Telluris formam mortique obnoxia cessit,

Sed natura dei numquam soluenda caducam

Tellurem nostro uitiatam primitus usu

1045

Esse suam uoluit, ne iam uitiabilis esset.

Christus nostra caro est. Mihi soluitur et mihi surgit.

Soluor morte mea, Christi uirtute resurgo.

Cum moritur Christus, cum flebiliter tumulatur

Me uideo. E tumulo cum iam remeabilis astat,

1050

Cerno deum. Si membrorum fantasma meorum est,

Et fantasma dei est. Mendax in utroque necesse est

Sit Christus, specie si Christus fallere nouit.

Si non uerus homo est quem mors hominem probat ipsa,

Nec uerus deus est operis quem gloria prodit

1055

Esse deum. Vel crede mori uel adesse refelle

Et gemina uerum Christum ratione negato!

Nam quid magnificum, si non est mortuus Hisus

Et redit? Illa dei uirtus memorabilis est ut

Occisus redeat superis surgatque sepultus.

1060

Quisque deum Christum uult dicere, dicat eundem

Esse hominem, ne maiestas sua fortia perdat.

Nosco meum in Christo corpus consurgere. Quid me

Desperare iubes? Veniam quibus ille reuenit

Calcata de morte uiis (quod credimus hoc est),

1065

Et totus ueniam. Nec enim minor aut alius quam

Nunc sum restituar. Vultus uigor et color idem

Qui modo uiuit erit, nec me uel dente uel ungue

Fraudatum reuomet patefacti fossa sepulcri.

Qui iubet ut redeam non reddet debile quidquam;

1070

Nam si debilitas redit, instauratio non est.

Quod casus rapuit, quod morbus quod dolor hausit,

Quod truncauit edax senium populante ueterno,

Omne reuertenti reparata in membra redibit.

Debet enim mors uicta fidem, ne fraude sepulcri

1075

Reddat curtum aliquid, quamuis iam curta uorarit

Corpora. Debilitas tamen et uiolentia morbi

Virtus mortis erat. Reddet quod particulatim

Sorbuerat quocumque modo, ne mortuus omnis

Non redeat si quid pleno de corpore desit.

1080

Pellite corde metum, mea membra, et credite uosmet

Cum Christo reditura deo; nam uos gerit ille

Et secum reuocat. Morbos ridete minaces

Inflictos casus contemnite, taetra sepulcra

Despuite. Exsurgens quo Christus prouocat ite!


x

Scansione eseguita da Pedecerto © 2011 — www.pedecerto.eu