Attendere prego...
Dracontius satisfactio

Rex immense Deus, cunctorum conditor et spes,

      Quem tremit omne solum, qui regis igne polum,

Sidera flamma dies quem sol nox luna fatentur

      Auctorem, Dominum saecula cuncta probant:

5

Principio seu fine carens et temporis expers

      Nescius alterni nec uice functus agis,

Omnia permutans nullo mutabilis aeuo

      Idem semper eris qui es modo uel fueras;

Nil addit demitque tibi tam longa uetustas:

10

      Omnia tempus habent, nam tibi tempus abest;

Qui mentes hominum qua uis per singula ducis

      Et quocumque iubes dirigis ingenia,

Qui facis iratus homines contraria uelle

      Propitiusque iubes ut bona cuncta gerant.

15

Quicquid agunt homines, bona tristia prospera praua,

      Hoc fieri ammittunt ira fauorque Dei.

Hoc tua uerba probant Moseo dicta prophetae,

      Quod duraturus cor Pharaonis eras.

Sic mea corda Deus, nostro peccante reatu

20

      Temporis immodici, pellit ad illicita,

Vt qui facta ducum possem narrare meorum,

      Nominis Asdingui bella triumphigera,

Vnde mihi merces posset cum laude salutis

      Munere regnantis magna uenire simul,

25

Praemia despicerem tacitis tot regibus almis,

      Vt peterem subito certa pericla miser.

Quis nisi caelesti demens compulsus aB ira

      Aspera cuncta petat, prospera cuncta negat?

Irascente Deo mentes mutantur et artus,

30

      Vertuntur sensus, uertitur et species.

Persarum regem Babylonae regna tenentem

      Post decus imperii quis neget esse bouem?

Et diademalem turparunt cornua frontem,

      Mugitus pecudis uerba fuere duci.

35

Agricolam timuit post Parthica regna bubulcum

      Summisitque pauens regia colla iugo;

Errauit per prata uagus mala gramina pastus

      Et qui homo bos fuerat de boue factus homo est.

Linquit et antistes serus pater ille Iohannis

40

      Elinguisque fuit uoce tacente silens.

Ast ego peccando regi dominoque Deoque

      Peior sum factus deteriorque cane.

Vulnera uexati curat sua lingua molossi,

      Heu mea quippe mihi uulnera lingua dedit.

45

Sed qui restituit pecudis post membra tyrannum

      Vt fieret rediens ungula fissa manus,

Quique reformauit tacitae modulamina linguae

      Ne mutilante sono uerba ligata daret,

Ipse meo domino Deus imperat atque iubebit

50

      Vt me restituat respiciatque pius,

Seruet, aui ut laudes dicam patriasque suasque

      Perque suas proles regia uota canam.

Culpa quidem grauis est, uenia sed digna reatus,

      Quod sine peccati crimine nemo fuit.

55

Nam Deus omnipotens potuit, cum conderet orbem,

      Tristibus amotis gaudia sola dare,

Sed diuersa creans et discordantia iunxit

      Et bona mixta malis et mala mixta bonis.

Sic elementa potens contraria miscuit auctor,

60

      Vmida cum siccis, ignea cum gelidis.

Littera doctiloquax apibus cognata refertur,

      Quis datur ut habeant uulnera castra fauos.

Cera dat ingenium pueris, primordia sensus,

      Inde fit ut praestet littera uel noceat.

65

Aspis habet mortes, habet et medicamina serpens,

      Vipera saepe iuuat, uipera saepe nocet.

Cerua salutares pasto serpente medullas

      Conficit et pellunt ipsa uenena neces.

Materies ferri simplex et noxia fertur,

70

      Impius inde nocet, rusticus inde placet.

Ipsa parit gemmas pretiosos terra lapillos,

      Ipsa dat et uepres spinea ligna rosas.

Delicias mortesque parat mare fluctibus altum

      Et generat pelagi concula diuitias.

75

Aera temperies auris uitalibus aptat,

      Quae corrupta dies eripit atque animas.

Aspera uel facilis retinet natura uolucres:

      Blanda columba auis est, aspera uultur auis.

Nubibus aggestis pluuiae nix grando pruinae

80

      Gignuntur, uicibus igne uapore gelu.

Sol dat temperies, species gratissima mundi,

      Cuncta creanda parans, cuncta creata fouens;

Per quem fetat humus flores et messis aristas,

      Sole perustus ager putris harena iacet.

85

Corpora sol reficit radiis et corpora uexat,

      Solibus alternis itque reditque salus.

Omnia nec mala sunt nec sunt bona sidera caeli;

      Lucifer hoc docuit, Sirius hoc monuit.

Temperies caeli medium nec possidet orbem,

90

      Nam de quinque plagis uix habet ipsa duas.

Quod caelum, quod terra, fretum, quod purior aer

      Non meruere simul, hoc homo quando habeat?

Culpa mihi fuerat dominos reticere modestos

      Ignotumque mihi scribere uel dominum,

95

Qualis et ingratos sequitur qui mente profana,

      Cum Dominum norunt, idola uana colunt.

Israhelitarum populum sic culpa tenebat,

      Quando Deum oblitus flans uitulum coluit.

Et tamen indulges ueniam poscentibus, auctor,

100

      Si sceleris facti mens rea paeniteat.

Te precor, Omnipotens, te quem decet esse benignum,

      Quem non ulla iuuat ultio, sed uenia,

Cuius sancta manus sustentat corda regentum

      Et pius inclinas mox ubicumque iubes.

105

Te coram primum me carminis ullius, ausu

      Quod male disposui, paenitet et fateor.

Post te, summe Deus, regi dominoque reus sum,

      Cuius ab imperio posco gemens ueniam.

Imperet armato pietas tua, prospera mandet

110

      Rex dominusque meus semper ubique pius;

Nec mihi dissimilis quam quod solet esse cateruis

      Sit pietate sua, sit bonus et placidus.

Nam tua sunt quaecumque gerit quaecumque iubebit,

      Iudiciumque Dei regia uerba ferunt.

115

Exorent haec pauca Deum, qui mentis opertae

      Sensibus aetheriis condita uota uidet.

Ad te nunc, princeps, mea uela retorqueo supplex,

      Pectore mente rogans, uoce manuque petens.

Da dextram misero, ueniam concede precanti,

120

      Tempore tam longo non decet ira pium.

Nam qui inimicorum culpis ueniale minaris,

      Captiuosque tuos deliciis epulas,

Puniat ut sit quod Christus, tu parcis iniquis;

      Vindice quo regnas, quo uigilante uiges.

125

Qui pereunt bello soli moriuntur in hostes,

      Qui superest pugnae, uiuat ut ipse, iubes.

Captiuus securus agit solusque rebellis

      Formidat mortem, praeda quieta sedet.

Conseruas animas, uictum super ipse ministras,

130

      Ne sit uita grauis surripiente fame.

Nemo cadet sub iure tuo sub morte cruenta,

      Scit se uicturum qui uolet esse tuus.

Turba rebellantum quotiens orauit in armis

      Vinceret aut certe praeda fuisset iners.

135

Securus sine morte manus dat hostibus hostis,

      Nam bene conseruas colla subacta iugo.

Sic leo terribile fremit horridus ore cruento

      Vnguibus excussis dente minante neces;

Acrius iratus crispato lumine ferri

140

      Et mora si fuerit, acrius inde furit;

At si uenator trepidans uenabula ponat

      Territus et iaceat, mox perit ira cadens.

Temnit praedo cibos, quos non facit ipse cadauer,

      Ac ferus ignoscit, ceu satis accipiat,

145

Et dat prostrato ueniam sine uulnere uicto

      Ore uerecundo deiciens oculos.

Sic tua, regnator, non impia frangitur ira,

      Cum confessus erit crimina gesta reus.

Ignoscendo pius nobis imitare Tonantem,

150

      Qui indulget culpas et ueniam tribuit.

Principis augusti simile est ad regna polorum,

      Vt canit ad populos pagina sancta Dei,

Sacrilegis referens caelestia iura cateruis

      Cinctus apostolica discipulante manu.

155

Nonne Dei praecepta iubent ne sol cadat intrans

      Irascente animo, sed pius extet homo?

Rex inimicorum iugulis mucrone pepercit

      Dauid et hic sceleris certus adulter inest;

Confessus facinus ueniam pro clade meretur

160

      Noxius impune uel sine morte reus.

Insuper et Salomon, eadem muliere creatus

      Quae scelus ammisit, munus honoris habet.

Non fit Abessalon heres de coniuge natus,

      Sed sceleris fructus sceptra paterna tenet.

165

Ecce quid impendit patris clementia parcens,

      Vt sibi regna daret, haec daret et suboli.

Ipse inimicorum Salomon non colla poposcit,

      Dum peteret Dominum, sed sapientis opem.

Extitit hic prudens, quia noluit esse cruentus,

170

      Pacificusque fuit consiliique tenax.

Stephanus ante alios lapidum sub grandine martyr

      Hostibus orabat sponte suis ueniam.

Haec bona simplicitas praestat ieiuna cruoris:

      Vir sine morte gerens nil habet ipse necis.

175

Caesar ubique potens hosti post bella pepercit

      (Et, quod erat peius, ciuis et hostis erat);

Sponte facultatem redhibens reparauit honores,

      Inde uocatus abit dignus honore dei.

Cuius ab imperio surgens et origine Caesar

180

      Augustus meruit tempus habere pium.

Tempore namque eodem est natus de uirgine Christus,

      Cuius et emicuit stella per astra poli.

Dux princeps Romanus erat de principe Titus,

      Si non praestaret, dicere saepe solens:

185

"Perdidimus hac luce diem", si nulla dedisset

      Non exoratus praestita supplicibus.

Alter ait princeps modico sermone poeta

      Commodus Augustus, uir pietate bonus:

"Nobile praeceptum, rectores, discite post me:

190

      Sit bonus in uita qui uolet esse deus".

Ecce quid impendit homini clementia simplex,

      Vt praestet bona dans conferat atque animae.

Ne facias populum mendacem, qui tibi clamat

      Vocibus innumeris "rex dominusque pius";

195

Vt uox uera sonet "dominus", sic uera "pius" sit.

      Orbis in ore uolat puplica merx procerum.

Fama ducum mos est bellis collecta cruentis,

      Ex quibus occurrit saepe reatus atrox.

Gloria bellorum ducibus populisque triumphos

200

      In commune datos diuidit armipotens.

Nam ducibus solis praestat clementia laudem,

      Non habet haec comitem participemque negat.

Dicit "in arma pares fuimus cum principe" miles,

      "Me pugnante, comes, uictor ab hoste redis".

205

Numquid, ut ignoscat rector, pars militis intrat?

      Soli qui ignoscit gloria laudis erit.

Qui fodit aduersos hostes certamina Martis

      Horrida concurrens, uincit in arma fremens;

Rex, qui dat ueniam subiecto et temperat iras,

210

      Plus quam turba facit, qui sua corda domat.

Te Deus aspiciens effundere nolle cruorem,

      Vt sine peccato, non sine laude daret,

Contulit absenti terrae pelagique triumphos:

      Ansila testatur, Maurus ubique iacet.

215

Quod pereunt hostes, regis fortuna uocatur,

      Quod pereunt populi, temporis ordo regit.

Nam si debilitas faceret discurrere mortes,

      Non caderent pueri aut femina sexus iners.

Omnia tempus agit, cum tempore cuncta trahuntur,

220

      Tempora eunt uitae, tempora mortis eunt:

Sex sunt aetates hominum procul usque senectam,

      Hae distincta tenent tempora quaeque sua.

Numquid adultorum strepitus infantia simplex

      Vindicat aut fremitus pigra senectus habet?

225

Non catulaster agit puerilia, non puer audet

      Attrectare tener Martia tela manu.

Non furit in uenerem nondum pubentibus annis

      Nec sub flore genae marcidus est iuuenis;

Maturus tractat, gemit et tremebunda senectus

230

      Nescia feruoris uel leuitatis inops.

Numquid mox natas segetes uiror armat aristis,

      Floribus aut genitis fructus inest subito?

Nouimus astra poli confectos perdere cursus

      Transactasque simul sic repetisse uias.

235

Tempore luna suo crescit uel deficit orbe,

      Cuius ad aetatem plurima lege notant.

Nam luna crescente fretum crementa resumit,

      Qua minuente polis est minor unda maris.

Cynthia dum crescit, fontes et flumina crescunt,

240

      Haec eadem minuunt, Cynthia dum minuit.

Ipsa medulla latens obseruat cornua lunae,

      Obseruant lunae tecta cerebra globos.

Sol oculus caeli radians fuscatur ab umbra

      Et tamen ad solitas itque reditque plagas,

245

Ac recipit facies priscas lucesque resumit.

      Damna uel augmentum dant quae elementa ferunt.

Alternant elementa uices et tempora mutant,

      Tempus habent noctes, tempus et ipse dies;

Accipiunt augmenta dies noctesque uicissim

250

      Ac minuunt cursus perpete lege poli.

Tempora sunt florum, retinet sua tempora messis,

      Tempus et autumnum, tempus habet hiemes.

Ver aestas autumnus hiems (redit annus in annum)

      Quattuor alternant tempora temporibus.

255

Omnia cum redeant, homini sua non redit aetas,

      Sed uelut acris auis sic fugitiua uolat.

Tempora sunt pacis uel tempora certa cruoris,

      Otia tempus habent militiaeque labor.

Tempora gaudendi, sunt tempora certa dolendi,

260

      Tempora dant lucrum, tempora damna ferunt.

Nubila tempus habent et tempora certa serenum.

      Tempora seruare iussit et ipse Deus.

Horam quaesiuit faciens miracula Christus;

      Horam sperauit passio sancta crucis.

265

Vt mi irascaris, quis sim <qui> dignior ira

      Tam magni regis iudicer esse tua?

Quando per aetherias aquila uolitante rapinas

      Praeda cibusque fuit passer hirundo picus?

Quando fames rabidi quamuis ieiuna leonis

270

      Vt sit adoptauit faucibus esca lepus?

Deuorat egregios ingenti corpore tauros

      Et rapiunt aquilae candida membra pedes.

Dat semel iratus ueniam post uulnera pardus

      Nec reduces morsus dat feritate pia.

275

Despicit irasci pastoribus optima tigris,

      Despicit et talpas flammeus ore draco.

Fulmina non feriunt reptantia gramina terris

      Nec modicas salices flamma trisulca cremat,

Sed feriunt celsas pulsantes nubila cedros

280

      Et montes uastos proxima saxa polo.

Sontes peccantes tantum sua culpa fatigat;

      Ecce etiam insontes noxia poena petit.

Si ipse ego peccaui, quaenam est, rogo, culpa meorum,

      Quos simul exagitat frigus inopsque fames?

285

Diluuio periere rei sine clade piorum;

      Loth bonus et iustus tollitur ex Sodomis.

Si non humani generis peccata fuissent,

      Vnde pium nomen posset habere Deus?

Sed quia dat ueniam populis peccata relaxans,

290

      Per pietatis opus nomen habet placidum.

Si ueniam frater fratri donare iubetur,

      Quid rex subiectis et dominus famulis?

Si iustis solem Dominus pluuiasque dedisset

      Nec daret iniustis, quae fuerat pietas?

295

Non quaerit ueniam qui nil peccasse probatur;

      Nonne manus medici languida membra petunt?

Materiem laudis praebet tibi culpa reorum

      Et titulos famae dat pietatis opus.

Inclitus armipotens, uestrae pietatis origo,

300

      Et doctus, genio pronior ad ueniam,

"Non homini ignosco", dixit, "sed lingua meretur";

      Hic reus et doctus Vincomalos fuerat.

Non laedunt delicta Deum, sed laeditur auctor,

      Ni peccata dolens paeniteat sceleris.

305

Qui poscit hac lege Deum ut peccata relaxet,

      Debet et ipse suo parcere ubique reo.

Non semel ignosci dixit lex sancta reatum,

      Sed quotiens culpa est, sit totiens uenia.

Dicam regnanti domino pia uerba prophetae:

310

      "Etsi peccaui, sum tamen ipse tuus".

Da ueniam, miserere, precor, succurre roganti,

      Pristina sufficiant uerbera uincla fames.

Sessorem, dum carpit iter, si cornea palpans

      Vngula concutiat quadrupedantis equi,

315

Verbere corrigitur culpa plectente flagello,

      Non simul abscisi crura pedesque iacent.


Blossius Aemilius Dracontius, Carthaginiensis
saec. V ex.
 
de laudibus dei (C. Camus, C. Moussy, 1985-88) 
satisfactio (C. Moussy, 1988) 
Romulea (F. Vollmer, 1905) 
   1-5 (J. Bouquet - É. Wolff, 1995)
   6-7 (A. Luceri, 2007)
   8-10 (É. Wolff, 1996)
Romulea, fragmentum (Mirella Ferrari, 1973) 
Orestes (F. Vollmer, 1905) 
x

Scansione eseguita da Pedecerto © 2011 — www.pedecerto.eu