Attendere prego...
Dracontius Orestes

Gaudia maesta canam detestandosque triumphos:

Victoris pro laude necem, festiua cruenta,

Funeris affectus et lamentabile uotum

Coniugis Iliacae, non quae iugularet Atridem,

5

Laurea regali rutilantia serta cruore

Et diadema ducis foedatum tabe cerebri;

Matris in exitium memorem oblitumque parentis,

Impietate pium, reprobae probitatis Orestem.

Iniustos, sed iure, deos ratione feroci

10

Insontemque reum, purgantia templa sororum

Thraecia, uirginitas qua dat de clade salutem,

Fraude pia mendax melior germana sacerdos.

Te rogo, Melpomene, tragicis descende cothurnis

Et pede dactylico resonante quiescat iambus:

15

Da ualeam memorare nefas laudabile nati

Et purgare foro quem damnauere sorores,

Quem dolor accendit, pudor excitat, erigit ira,

Mens leuat, attollunt animi, bonus impetus urguet

(Dat furor alma pius, pictas dat noxia ferrum)

20

Et medicinales quatiunt sanare furores

Extinctos titulos uictriciaque arma sepulta:

Criminis ultorem dum criminis amputat auctor

Et thalami uindex thalamo spectante necatur,

Ante toros iacet ille tori genialis amator.

25

Ductorum ductor, regum rex dux Agamemnon

Post duo lustra redux et post duo bella triumphans

Martia bellipotens referebat classica princeps,

Puppibus Argolicis rex Pergama uicta reportans

Iliacasque nurus et Troica germina matrum.

30

Diuitias Asiae rex censens corde silenti

Maxima fulmineo dictabat dona Tonanti,

Optima Iunoni scribebat munera magnae

Atque Mineruales donis addebat Athenas

Omnibus et superis, Danais quicumque fauebant.

35

Nescius uxoris scelerumque ignarus Egisti

Dona Clytaemestrae non dignae multa parabat;

Plurima subridens genitor disponit Oresti,

Quae aptabat pietatis amor uel origo paterna,

Non tamen aequa simul meritis animisque futuris;

40

Dona uerecundae seruabat pulcra puellae.

Interea findebat iter per caerula ponti.

Irato tranquilla deo recidentibus euris

Candida fluctiuagi tendebant carbasa uenti:

Quo non cursus erat, sed quo dux impulit auster,

45

Taurica perducunt ad litora castra Pelasga.

Imperat indomitus praedam praeire Mycenis

Ipse secuturus post uota soluta Dianae.

Ingreditur templum supplex, ueneranter adorat

Numina casta deae. dum ferret munus ad aram

50

(Stamina purpureum pingebant serica uelum,

Pepla coruscabant uariis gemmata lapillis),

Vidit Iphigeniam turibula sera ferentem.

Haeret et attonitos oculos in uirgine figit:

Obstipuit pietas et mens sibi conscia praui.

55

Agmine pro Danaum cultro feriente litatam

Nouerat et similem nasci potuisse putabat.

Candida uirgo tamen plus iam cognoscere patrem

Coeperat, officium citius dedit ipsa ministrae.

Mystica continuo sumptum uas igne repleuit;

60

Regia uirgo cito per patria colla pependit,

Oscula pura petens et dans, commercia mundi;

Mox imber rigat ora pius nataeque patrique.

Conticuit genitor, dum uultus gaudia plorant

Et gemitus crebris singultibus oscula rumpunt;

65

Tandem uocis iter pietas reserauit et infit:

"Filia, noster amor et noster, nata, reatus,

Viuis an effigies et imago uolatilis extas?

Sic leto non es sacrata morte dicata?

(Gaudeo, da ueniam) sic corruis ense deorum?

70

Nam uiuam te membra docent actusque fatentur.

Dic igitur, qua sorte manes a matre dirempta,

Ad delubra deae postremum tempora uincta

Et, quod plus miror, per .. sacra Dianae?"

Dixerat haec genitor, cui sic est uirgo locuta:

75

"Cum, pater, Hectoreos peteretis classibus agros,

Fraudis Vlixeae formatur epistola mendax,

Nomina uestra tenens, quasi iusseris ipsa uenirem

Ocius ad thalamos coniux sponsantis Achillis.

Credula mater erat, quae me commisit Vlixi;

80

Nec uocor ad thalamos, sed uictima trador ad aras.

At mitis pia templa deae: miserante Diana

Pro me cerua datur lugenda uicaria nullis.

Sic rapior cultris et seruio turis alumna."

Casibus auditis doluit gauisus Atrides,

85

Qui numen ueneratus ait prece pectore ture:

"Plectriferi germana dei, Letoia Phoebe,

Nomine tu quocumque dea praeclara uocaris,

Numine mox ipso praestas quodcumque rogaris,

Mitior exsistens, sacrum largita cruorem,

90

Luctibus omissis donans lamenta parentum;

Mucro sacerdotum feruet ieiunus et expers

Sanguinis humani, contentus sanguine uili;

Tu rapis ex aris animas et morte parata:

Pignora redde precor regi post funera patri,

95

Vt prosit dempsisse neci: tibi, Delia, supplex

Mille dabo pecudes, ceruos hircosque suesque,

Cornibus armatas lunata fronte iuuencas.

Nil actum Troiae est, si non comitante Mycenas

Virgine pergo redux plangenti reddere matri,

100

Quam putat extinctam: uestra pietate redemptam

Sentiat et uertat proprios in gaudia planctos."

His precibus commota dea crudescit in iras:

Auertit uultus oculos mentemque rogata.

Sensit ut armipotens flammari corda Dianae,

105

Terretur retroque pedem cum uoce coercet,

Tristis ad aequoreos celerat uestigia fluctus,

Puppibus impositus proscindens cursibus aequor.

Interea dum carpit iter spumantibus undis

Fama Mycenaeas uolitans repleuerat oras,

110

Aduenisse ducem ditatum sorte duelli.

Nec mora: praeda uenit palmatis puppibus omnis,

Occurrunt oculi Danaae de turribus urbis,

Moenia femineis replentur cuncta cateruis.

Captiuos uisura Phryges Agamemnonis uxor

115

Affuit, aduentus metuens impura mariti.

Qua uisa cessere loco matresque nurusque:

Constitit insipiens ut adultera regia coniux,

Publica planctigeris exsecrans gaudia uotis

(Anxia sollicito quatiuntur corda pauore),

120

Supplicium exspectans scelerum ueniente marito,

Atque oculos per cuncta iacit mandante timore

Et pallor premit ipse genas feruore recenti,

Attamen infelix animo uersatur adulter.

Ast ubi non uidit descendere puppe tyrannum,

125

Impunita putans sua crimina posse manere

Gaudet et internae mentis secreta fatetur

Permixtus candore rubor pallore fugato,

Et lasciua reos pulcrescunt gaudia uultus.

Credidit aequoreas quod rex sit mersus in undas,

130

Nec uult scire moras, tantum contenta quod absit,

Et celeri cupit ire gradu dictura maritum

Non reducem moecho; sed spes ibi fallitur audax.

Propter eam sors regis erat Cassandra sacerdos,

Inter Dardanias clades Danaumque triumphos

135

Non habita indigne, licet esset portio praedae.

Ipsa Clytaemestrae sacro correpta furore

Longius exclamat: "salue regina Pelasgum,

Vltio Dardanidum, captae solacia Troiae,

Tuque triumphalis domitor bone pastor Egiste,

140

Plumea cui praestant post pelles stramina lectum,

Quem post tecta casae regalis suscipit aula:

Quid dubitatis adhuc uestros releuare timores?

Perdite, ne pereat uestri cito fructus amoris

(Tempus adest et fata iubent et culpa perurguet):

145

Iam amputet eripiens uictricia colla bipennis!

Vos licet et similis maneat censura polorum,

Sit saltem mora longa reis, dum crescit Orestes.

Victima carnificis nati post funera patris

Mater eris, tecumque ferox ferietur adulter

150

Pyladis fodiente manu (mihi credite) cari.

Vae miserum furor alter habet: purgandus Orestes."

Dixit et elisam retinent per transtra rudentes.

Prouida terruerant reginam dicta nefandam:

It pallor super ora redux facinusque parare

155

Disponit sub corde truci, furor urget amoris

Sollicitusque timor grassatur mente pauenti.

Maesta domo quasi laeta redit terrente pauore,

Ingrediens thalamos suspiria longa trahebat

Corde premens gemitus et gaudia uultibus aptans.

160

Quid rumor, quid fama ferat, quid nuntia portent,

Auribus attonitis lasciuus quaerit Egistus.

Quae sexus armata dolis sub fraude latenti

Incipit effari: "iuuenis, dic, quid sit agendum.

Occidimus: redit ille meus post bella maritus

165

Victor et armatus zelo mordente minatus

Moribus Argolicis leges inducere castas

Tristibus imperiis. alieni criminis ultor

Quid faciat pro iure suo? moriemur inulti

Et periet iam noster amor: mactabit utrumque

170

Turbidus ante diem, solitus punire nocentes

Letifero mucrone ferus. spes nulla salutis

Est, nisi uitalem contemnimus ambo salutem.

Gloria belligeri feriantur et arma tyranni,

Et prior occumbat quam nostros sentiat ignes,

175

Prospera bellorum quem sic fecere superbum

Et Priami fortuna nocens, ut sanguinis usu

Humani generis uilem putet esse cruorem.

Per te casta negor, per te fero damna pudoris,

Nec uolo tam multi sceleris reperdere fructum.

180

An uerbis inimica loquens extorqueo? factis!

Communis nos casus habet uitaeque necisque,

Est nobis commune bonum, commune periclum,

Sors pariter nos una manet: iubeoque rogoque

Pastorem regina monens; formidine mortis

185

Territa sollicitor miserandi femina sexus,

Conueniens tamen hortor opus, dum congrua uitae

Impero, ne moriar tecum peritura cruente;

Nam mecum miser ipse cades Agamemnone uiso,

Impie. funereis nos casibus eripe sollers;

190

Nec labor ullus erit uictorem sternere ferro:

Semper iners securus erit, qui perculit hostem,

Et patet insidiis nullo terrente quietus.

Non est quem metuas: breuis est et paruus Orestes,

Vnaque natarum cinis est per templa Dianae,

195

Altera sexus iners recidens miseranda quid audet?

Exulat interea Menelaus alter Atrides.

Quidquid agis, impune geris, scelerisque peracti

Sic merces, non poena datur; felicior ibis

Atque Agamemnonio regno potieris et aula;

200

Exemplumque recens tibi iam superaddo, Lacaenam

Interfectricem tot regum, tot populorum

Viuere felicem post funera tanta quiete.

Nec metuam Danaos: heredem sterno Thyestis."

Dixerat haec mulier, spes est data maior Egisto.

205

"Tramite, dic, quo" pastor ait "geminare ualebo

Hoc tam grande nefas? labor est extinguere regem

Atque triumphantem quod plus in principis aula."

Tunc pandens regina uiam scelerata profatur:

"Bellorum maculis et crasso sanguine uestem

210

Rex ferus imbutus ueniet; mutare necesse est

Indumenta duci; tunicam dabo uertice clauso.

Dum caput indutum cupit exertare tyrannus,

Egredere praeuentor atrox uiolentus: Atridis

Finde secure caput ceruicem colla cerebrum.

215

Vltima res tantum quae restat sola iuuabit.

Consilio subcumbe meo: haec una medella est,

Luctibus illatis auertere funera nostra.

Dum moror, adueniet nostri modo criminis ultor."

Haec infausta loquens lacrimis simul ora rigabat.

220

Turbidus in ferrum rapitur flammante timore

(Audacem faciebat amor terrorque proteruum)

Et mouet armatos ictu quatiente lacertos

Absentemque ferit pauidus quem non uidet hostem.

Sic solet anguis hians obsesso fonte uenenum

225

Fauce parare necis fatis mortalibus aptum

Pectore sublatus lingua uibrando trisulca.

Motibus his mulier melius gauisa resumpsit

Turpiter infames animos: redit illa uoluptas.

Impete plectibili per rustica colla pependit

230

Dulcia lasciuis defigens basia labris;

Ille uicem redhibens dabat oscula crebra per artus.

Dum commune nefas aequali mente fruuntur,

Regia puppis adest uariis ornata coronis.

Plus magis audaces animos de crimine sumunt:

235

Illa rapit tunicam, pastor rapit inde bipennem.

Officio stat quisque suo: celatus adulter

Intra claustra latet, mulier progressa parumper

Morte maritali tunicam subnixa ferebat.

Rex rate descendens tacta tellure triumphat:

240

Bellorum maculis rutilabat, sanguine pulcher,

Grandis in aspectu, pugnarum horrore decorus;

Qualis erat referens caelo post bella gigantum

Iuppiter astriferam stellata fronte coronam

Atque coruscales fundebat uertice flammas.

245

Pignora naturae concurrunt dulcia patri;

Itur in amplexus et reddunt oscula danti.

Lumina uoluebat genitor uisura iugalem,

Pergit et ad thalamos post publica limina portae,

Impia quae reducem fallaci uoce salutat:

250

"Belliger armipotens, cultus depone minaces

Atque habitus dignare pios uix pacis amator.

En tibi uestis adest nostro contexta labore,

Aurea purpureo radiantur fila colore."

Dixit et exutum tutanti tegmine regem

255

Callida funereo perfundit corpus amictu.

Sed capiti dum quaerit iter tunicaeque fenestram,

Illa manum retinens armatum acciuit Egistum.

Erigit ille trucem dextra uibrante bipennem

Et ferit incautum caput impius impete mortis

260

Ac diademalem frangit cum uertice frontem

In partes hinc inde duas; geminantur et ictus,

Terque quaterque ferit, diffundit testa cerebrum.

Regina laudante manu rex concidit insons,

Saucius et tremulo quatiebat corpore terram:

265

Sic aper implicitus uenantum cassibus ingens,

Dum cupit exsiliens euadere retia toruus,

Concutit ora ferox spumantia dentis adunci

Et perdit uacuos collisis morsibus ictus:

Sic Asiae domitor consumptus fine cruenta.

270

Heu, pastoralis populauit membra securis.

Aspera sors hominum uel mens ignara futuri!

Credere quis posset, si centum flatibus acta

Delphica fatidicos quateret cortina recessus

Antra mouens tripodasque ciens et plectra fatigans,

275

Euersorem Asiae foderet quod cultor agelli

Aut desertor iners, ouium pecorumque magister,

Et caret igne rogi, dederat qui Pergama flammis!

Discite felices non umquam credere fatis:

Sunt faciles dare summa dei, tamen ante relinquunt

280

Et miseros in fine nocent aut forte repente

Destituunt poenasque petunt de sorte secunda.

Credere qui non uult, Priameia fata reuoluat

Atque Agamemnoniam uideat male credulus aulam.

Clade repentina premitur Pelopeia uirgo,

285

Sed tamen ultorem patris seruauit Orestem:

Faucibus eripiens germanum Electra parentis

Imposuit puppi secumque adduxit Athenis

Et bene sollicita studiis sapientibus addit

(Quae ratis aduexit regem, haec pignora regis,

290

Spesque Agamemnonias et Troica gaza reportat).

Cuius erat nimium fidus Pylades amicus;

Iunxerat hos studium sollers et gloria linguae.

Velle fuit commune uiris et nolle duobus:

Exercebat opus iuuenes si forte palaestrae,

295

Pacatum luctamen erat; per lustra ferarum

Venandum fuerat: socios uenatus habebat;

Cornipedem si quisque leuem frenabat habenis,

Hoc similis faciebat amor; producere telis

Si fuerant animi, iuuenis iaciebat uterque;

300

Par bene lusus erat pueris, si calculus esset:

Nec uinci (est) quisquam metuens nec uincere feruens.

Sic amat atque fouet germanum Castora Pollux

Et paribus uotis Pollucem Castor amauit,

Mortibus alternis et uitae damna repensant.

305

Vestibus induitur Tyriis homicida et adulter

Et poenale caput cingit diadema coruscum.

Tamquam legitimus heres Agamemnonis aulae

(Et magis heredem conuenerat esse Thyestis)

Intrat et orbatum per singula quaerit Orestem.

310

Ast ubi rex Danaum defossas sensit Egistus,

Troianas raptaret opes spes una manebat:

Has quoque cognouit regis cum pignore captas.

Aestuat impatiens, quod regni nomen inane

Offendit, quia perdit opes, quibus esse tyrannus

315

Posset et armari ferroque auroque ualeret.

Callida participem sceleris solatur et arte

Fraudis et ancipitem confirmat in arte manere:

Femineas ostentat opes quas sexus habebat

Et diademales, profert quas garrula, capsas,

320

Turpibus inducens pretiosa monilia membris.

"His" ait "Argolicos emimus per regna fauores

Muneribus proceresque nouos ueteresque trahemus

In nostram transire fidem; nam principis uxor

Cuiuscumque libet, licet extet pulcra pudica,

325

Censibus his ornata nitens placare maritum

Aggreditur: praesumpta suae dulcedine linguae,

Diuitiis armata meis haec dulce uenenum

Auribus attonitis fundet blandita peritet,

Mollibus artifices iungens amplexibus artus,

330

Et faciet nobis sublimes sexus amicos.

Pulcrius est aurum, sed femina pulcrior auro:

Auro foeda placent, auro decorantur honesta,

Emollit Cytherea trucem per proelia Martem.

Crede mihi, iuuenis, de sexu femina tracto."

335

Artibus his sollers animos reparauit amantis

Et gratis gauisus agit muliebribus ausis:

Sordida mens regnare cupit, dux sceptra tenere.

Extinctum sub fraude ducem nil tale timentem

Coniugis insidiis, ausu pastoris iniqui

340

Haec tacito sub corde premunt de principe ciues;

Murmure sollicito flentes haec dicta loquuntur:

"Impia sic Lachesis Parcarum lege bipennis

Censuerat regem tam turpi morte periret?

Atque utinam iuuenem per bella feriret Amazo

345

Penthesilea fremens, quam uix euasit Atrides,

Et non infami prostratus morte periret

Crimine cum gentis, Danaum cum clade suorum

Et pede tractus humo iacuisset ab arce remotus,

Cuius honore carens tumulatur nocte cadauer."

350

Dic mihi, Musa, precor, qua re materna nouerca

Quaerere neglexit pueros et tradere captos

Patris in occasus? Dorylas libertus Atridis

Et pueri nutritor erat fugientis Orestis.

Consilium mendax sollerti pectore sumpsit

355

Fingere, quod pelagus rabidum demersit Atridas

Fluctibus aequoreis. qui stans in litore dixit:

"Di maris et terrae, pietas et origo polorum,

Naturae caelestis amor, mendacibus ausis

Vos precor, annuite et fallacia uota iuuate:

360

Credar et aduertar mendax adsertor honestus.

Tollere nam insontes cupio de sorte paterna,

Quam mater plectenda parat uel uitricus hostis."

Dixit et undiuagis uestitus fluctibus intrat

In mare caeruleum, tumide spumantibus undis

365

Mersus ad usque caput; tunc litore sicca petiuit.

Turbidus haec plangens funestam currit ad urbem

Et querula sic uoce boat: "pro Iuppiter, hostis

Sic placet ulcisci Troes et perdere Graios?

Pro Phrygibus pelagus saeuit, mare uindice Troiae.

370

Quod pueri gessere nefas? quid mollior aetas

Gessit in Iliacos bellorum tempore campos,

Ne fuga sit miseris optata per aequora uectis?

Vidi ego mergentes fluctu sorbente carinam,

In qua uectus eram comes et nutritor Atridum,

375

De qua solus inops euasi remige planta.

Iusta Clytaemestre, mitis crudelis Egistus:

Saeuior unda maris, quae nec post bella pepercit

Pignoribus Danaum! felix iam Troia uocanda!"

Diceret haec cum uoce pia, raptatus ad aulam

380

Muneribus cumulatur opum, quod gaudia ferret

Mentibus incestis. nam mox regina proterua

Imperat acciri populos, uenere coacti.

Aedibus in mediis quae sic est orsa profari:

"Eximii proceres Danaum populique pusilli,

385

Quos Agamemnonii per ferrea lustra triumphi

Non mersere neci, sed adhuc superatis inanes

Visceribus uacuis, exhausti sanguine fuso:

Quod uos sic minuit saeuis Bellona duellis,

Regis culpa fuit, qui exhausit ciuibus urbem,

390

Conisus uiduare nurus, orbare parentes

Et natos spoliare rudes pietate paterna.

Inde ferox percussus obit sub morte securis

Atque sua proles iacuit modo uindice fluctu.

Spondeo iam requiem, placidam sperate quietem:

395

Otia pacis erunt, nullum nocturna cubantem

Classica sollicitent, nullas tuba uerberet aures:

Temporibus licitis blandos recerpite somnos.

Aspera tela uacant: curuentur falcibus enses,

Ossibus et neruis deflexos cornibus arcus

400

Ad solas aptate feras celeresque uolucres.

Deliciis epulisque bonis refouete senectam,

Pignora natorum dulces nutrite nepotes.

Vnica mors restat morbis finire salutem:

Tramite naturae finem labentibus annis

405

Iam sperare licet et praeter uulnera ferri

Corporis exitium; fas est sperare sepulchra

Ordine legitimo. flammas sperare rogales,

Et tumulum sibi quisque paret post busta perennem.

Germinis ille sui crudelis et impius hostis

410

Rex Agamemnon erat, patriae dominator amarus:

Ciuis Egistus erit me profitente maritum."

Dixerat et cunctos discedere iussit ab aula

Ac domibus remeare suis. sed uilis adulter

Nescius atque rudis regnorum frena tenere

415

Ipse sibi genium fastu facit: ore minaci

Asper erat famulis regalibus, aduena seruis;

Imperium non mite dabat, quibus ipse profecto

Si famularetur, crimen sibi turpe putarent.

Sceptra triumphorum data sub pastore tyranno

420

Pro pretio scelerum, mercedem sanguinis ostrum,

Matronale nefas, uxorem dedecus aulae

Quis, rogo, non gemeret? tamen hos formido iubebat

Infami parere nouo: timuere bubulcum

Acrius, Hectoreos qui non timuere furores.

425

Ius Agamemnonium fuerat; post Pergama capta

Verbero plectibilis comes armipotentis Achillis.

Praecidit regnum Tamyris regina Getarum,

Sed nil turpe gerens uindex fuit illa suorum;

Si fecit Medea nefas, flammata dolore

430

Dulcis amoris erat, cum regia tecta cremabat

Incolumi uiduata uiro de paelice Glauce;

Impia Lemniades sumpserunt arma puellae

Atque maritali foedarunt sanguine lectos,

Sed Veneris furor acer erat facinusque nefandum.

435

Quod Scythicae gessere nurus, in crimine tanto

Barbara turba fuit. nam tu, regina Pelasgum,

Graecia quam genuit legum fecunda creatrix,

Clara Mycenaei coniunx et uindicis uxor

Crimen adulterii geminasti caede mariti.

440

Alcestis meminisse fuit, quae morte maritum

Manibus eripuit, pia coniugis, impia de se.

Quid loquar Euadnen Thebanis ignibus ustam

Et post fata uiro flamma crepitante sodalem,

Impia cum pietas, affectus dulcis amaram

445

Iussit habere necem, quae contra uulnera luctus

Fortior igne fuit, crudelibus usa medellis,

Et simul ad manes in puluere coniugis iuit?

Pertulit urna duos, funus quos iunxit, amantes.

Conubium felix! exemplum grande pudoris!

450

Impia sacrilego nupsit post fata marito:

Pronuba flamma fuit, thalami rogus et pyra lectus.

Quid sit honestus amor, multae docuere puellae.

Dum regnaret iners, Parcarum crimina, pastor

Et simul illiciti sese fruerentur amores

455

Annorum septem spatiis et mensibus octo,

Ibat alumna manus tumulis regalibus omnis

Noctibus in mediis flens per haec tempora regem,

Anxia quae gemitum tremulis ululatibus usa

Temperie moderante premit terrente pauore.

460

Tunc ibi libertus sollers nutritor Orestis

Euomit in gemitus uoces et uerba doloris:

"Optime rex quondam, sed nunc miserabilis umbra,

Prosperitas cui saeua fuit, uictoria crimen

Intulit et mortem peperit post bella triumphus,

465

Cuius adoratus constat per templa precantis

Iratos audisse deos, placata negabant

Numina prouentus: Danaos si uincere rectum est,

Si gremio Paridis remanens est rapta Lacaena

(Nonne laborastis, Helenam ne pastor haberet?

470

Ecce, tuam nunc pastor habet!), si transitus est mors,

Si sensus post fata manent, post membra solutae

Si remanent animae, si stat post fata superstes

Spiritus, exaudi lacrimas fletusque tuorum!

Rumpe solum, findatur humus telluris hiatus,

475

Nixus et armatus subito furialibus umbris

Surge, uelut quondam tumulo surrexit Achilles:

Exige supplicium de coniuge, soluat adulter

Tot poenas quot membra gerit. morieris inultus,

Et pastor tua regna tenet? post busta seuere

480

Exegit mortem de uirgine Thessalus heros

Moribus innocuis: tu dux impune relinques

Tot scelerum auctores uictricia regna tenere?

Di, regitis quicumque chaos crudele barathri,

Rumpite tartareas proscisso gutture fauces,

485

Mittite uirgineas funesta in tecta cerastas!

Ne dubitate: truces uenient ad regna Thyestis,

Notum iter inuenient, sua per uestigia current.

(Non estis Furiae, si quaeritis ante rogari

Ad quodcumque nefas, si non et sponte nocetis;

490

Sed dubito quia iusta peto, tamen oro cruenta.)

Spes mihi maior adest: Thebis uicina petuntur

Moenia tartareis quondam sacrata tenebris

Et claro priuata die sub luce diurna.

Ergo precor, cum iusta truces sententia mortis

495

Participes scelerum percusserit ense seuero,

Vos Acheronteis tortoribus addite flammas

Et Furiis augete malum mortale uenenum,

Torqueat auctores scelerum crudelis Enyo:

Non sat erunt quaecumque reis tormenta paratis."

500

Dixit; et ex imo gemuit uox missa sepulchro:

"Parcite funesto mentem uexare dolore

Meque piis onerare malis (releuare sepulchrum

Debuerat famularis amor), quem pessima coniunx

Criminibus succensa suis et amore pudendo

505

Vel fama prostante sua muliebribus armis

Extinxit, cui uictor eram regressus ab hoste

Praedo decennalis fraternique ultor amoris,

Vltor adulterii! quem fudit adultera coniunx

Nec timuit foedare domum, maculare penates

510

Impete mortifero subita cum fraude profana.

Nam nec inultus ero, ueniet his poena cruenta.

Sed ne plura loquar, uerum est Cassandra locuta:

Credite Cassandrae, uerax Cassandra sacerdos."

Dixit, et abscedunt omnes linquendo sepulchrum.

515

Illa nocte tamen uolitans Agamemnonis umbra

Venit Athenaeis mox sedibus (altus Orestes

Illic quippe fuit, cum quo Pylades amicus:

Flatibus alternis perflans commercia somni

Lassus uterque fuit, concussus amore palaestrae)

520

Et stetit ante toros ambobus uisus Atrides

In somnis, non qualis erat post bella triumphans,

Sed qualis cecidit percussa fronte bipenni;

Tristis iners tremulus, gemitu suspiria rumpens;

Pallida puniceo perfuderat ora cruore

525

Et tremulas languore manus; ceruice uacanti

Ac pede uincla trahens quibus est abstractus ab aula,

"Non pudet, o iuuenes", dixit, "pubentibus annis

Vestitos sub flore genas lanugine crispa,

Grandibus instructos studiis et fortibus armis,

530

Vt pastor mea regna notet promotus in arce

Sanguinea mercede, cluat sub crimine multo

Laetus et indomitus, tumida ceruice supinus,

Plaudat et infamis uos iam (non fama?) perisse?

Sic peto Cecropidas uindictam sospite nato,

535

Incolumi Pylade suo? Patroclus Achillen,

Thesea Pirithous non sic expertus amauit.

Armati gladios in bella domestica ferte

Atque adfine nefas cognato abscindite ferro:

Nullum crimen erit matrem punisse nocentem;

540

Morte maritali sceleratam iure necabis.

Natus amore pio flammatus morte paterna

Vindicet ut patrem qui matrem strauerit ictam,

Crimina purgabit matris de tempore prisco;

Nam patrem docet esse suum quem uindicat armis,

545

Dignus adulterii uindex, pius ultor et heres.

Noster amor Danais, sunt odia saeua duorum.

Ite pares animis: uobiscum uernula turba

Sentiet; irati potius quod tardius istis,

Ore fremunt famuli, qui carpere dentibus optant

550

Corpus Egisteum uel uiuum, tradere flammis

Coniugis infandae crudelia membra cremanda."

Dixerat haec, gemitus somni rupere quietem.

Mox Agamemnonia proles instructa sodali

Dum narrare parat sua somnia noscit ab ipso

555

Ac stupet attonitus, quae tanta potentia patris

Tempore sidereo mentes monuisse duorum.

"Dic mihi, frater", ait, "dic iam modo, quid sit agendum.

Pectora cor sensus animum praecordia mentem

Conturbat pietas dolor anxia maeror origo

560

Affectus natura pudor reuerentia fama.

Transigo funereum materna in uiscera ferrum?

Quae (perpendo diu) bis quino mense peregit

Conceptus portare meos stimulante dolore,

Semina naturae, blandae primordia uitae,

565

Viscera lucis iter uel magni ianua mundi.

Ast ubi sortitus nascendi iura peregi,

Flumine pectoreo dedit ubera lactea labris,

Dulcia nectareum fundentia mella saporem:

Fit nutrix quae mater erat, regina ministra,

570

Exhibet affectus patrios ignara soporis.

Haec pater, haec mihi mater erat pugnante parente,

Donec ab undecimis me aetas eximeret annis.

Immemor existam tantorum in matre bonorum?

An pater extinctus per me remanebit inultus?

575

Facta luat pastor solusque superstite matre

Corruat, et patrios manes satiabo cruore.

Poena sit haec matri, ut prostrato uiuat Egisto,

Ante oculos recidente suos; muliercula tristis

Aspiciat moechum, quae garrula uidit Atriden."

580

Dixerat haec dubius, sed non cunctator amicus

Dentibus infrendens suspiria traxit ab imo

Pectore longa ferox et sic aggressus Orestem

Increpitat: "sic sensus iners tua corda tepescit,

Vt facienda putes quae nec dicenda fuissent?

585

Dicere grande nefas, scelus est audire nefandum:

Imus ad Argolicas ueniam donare Mycenas?

Criminibus matris magis est quae dignior, horum

(A scelus indignum) poenis ferienda duorum?

Quaeso caue, iuuenis, Danaum praescripta dolentum,

590

Ne, iugulatricem patris dum uiuere censes,

Credaris non esse suus. non iure parentis

Vmbra, soporatum quae te conuenit Athenis,

Occurret per mille uias? per limina portae

Obsidet et tremulis haec uocibus astra lacessens

595

Inuehitur: "sic, nate, paras defendere patrem,

Sic decet extincti genitoris fata dolere,

Sic dabis inferias nostris tu manibus ultor?

Vitricus optabit tali se morte perire,

Vt sit quae post membra rei crudelibus umbris

600

Ingerat inferias animam parcentis Orestis:

Victima seruaris, fuerit nisi uictima mater."

Quid facias genitore tuo tibi maesta loquente?

Parcitur infaustis: pius an pietate repulsa

Ad tumulum patris fundantur membra reorum!

605

Surge iuuentutis melior spes indole regni,

Excitet ingenium uirtus et gloria mentem,

Armentur pietate manus, crudelior ensis

Truncet in extremo gemitu fera colla duorum.

Ibo libens comes ipse tuus per tela, per ignes

610

Nec metuam quemquam, uestri sunt patris alumni.

Sed dabo consilium sollers immune salubre:

Explorator eam; tacita quos uoce monebo

Aduentus sperare tuos. quae turba ministra

Credula dum fuerit, nobis mox corde fauebunt

615

Ac pro te rapiant gladios: sic tutius itur."

Talibus adloquiis accensus felle doloris

Erigitur iuuenale fremens, mortale minatus,

(Dentibus illisis frangebat murmura morsus)

Et, quasi adulterium caperet pastoris Egisti

620

Matris in amplexus infamia membra ligare,

Percutit absentes nullo moriente reorum:

Qualiter infremuit post somnia Pyrrhus Achillis,

Quae sensus monuere suos cum nocte sopora

Aeacide stimulante truci, cum posceret heros

625

Virginis inferias in Pergama saeuior umbra.

Ergo ubi consilium placuit Pyladis Oresti,

Mentibus armantur, solis mucronibus usi.

Callibus occultis, qua semita ducit euntes,

Ibant obscuri quaerentes ausa latere,

630

Donec in infames iugulos uindicta ueniret.

Sic Diomedeos gressus comitatus Vlixes

Dardana nocturnus peteret cum castra uiator,

Sollicitum carpebat iter (non indice cornu

Classica bellisonis quatient clangoribus auras:

635

Sic pede suspenso tacitus sine flatibus oris

Ibat ab Argolicis progressus puppibus audax

Fortior Oenides, sollers Laertius heros):

Sic et Athenaei iuuenes petiere Mycenas.

Qui dum iter inceptum peragunt, nutritor orestis

640

Apparet Dorylas subito trepidantibus illis:

"Vnde uenitis", ait, "iuuenes, quiue estis, amici,

Quoue tenetis iter?" qui nullis uocibus usi

Dum transire parant, Dorylas cognouit Orestem,

Cuius in amplexum per dulcia colla ruebat

645

"Viuis alumne?" sonans "quia uiuis, uiuimus omnes.

Cessimus insidiis, dum luxuriatur adulter;

Deliciis fruitur polluta matre potitus,

Templa triumphorum, regalia tecta potentum,

Et delubra ducum uel puluinaria regum

650

Crimine prostituens gaudet fecisse lupanar.

Nos tamen ad tumulum magni genitoris euntes

Plangimus adsidue; cuius promissa tenemus,

Quamuis Cassandrae fuerint responsa priora,

Quod superest cito poena reis. properate, sodales

655

Indole Cecropia: uobis diuina fauebunt;

Regia familia scelus hoc punire precantur.

Ne dubitate, uiri, uestras accendere mentes

Et capulis armare manus, astringere ferrum:

Hunc stimulet pietatis amor, te foedus amici,

660

Hinc dolor exsurgat, hinc famae pulchra cupido.

Nec labor ullus erit mulierem sternere turpem;

Rustica praeterea quae sit mora frangere membra?"

Dixerat haec senior. spes haec accendit amicos

Accelerare gradus: prope iam non esse Mycenas

665

Quisque dolent iuuenes; sed "pergimus" inquit Orestes,

"Acceleramus iter" subicit Pylades et inquit

"Ito prior, senior; nos festinare necesse est

Audiat haec seruilis amor secretus in aurem

Et subito speret nos quarta luce uenire."

670

Dixit; et abscedens senior praecessit ad urbem:

Gaudia dant gressus celeres, quos denegat aetas.

Iamque iter emensum: fessus peruenit ad arces,

Indicat occulte paucis, quia uiuit Orestes

Et uenturus erit uindex sub luce futura

675

Sanguinis auctoris, monitis urgentibus omnes,

Vt taceant furtimque ferant cuicumque ministro.

Cunctis nosse licet, solis hoc scire negatur

Complicibus scelerum, ne se subducere possent

Aut armis conferre manum, defendere uitam.

680

Aduentum ad domini retinet pars uernula portas:

Altera pars aedes, pars obsidet altera muros.

Reddidit interea rutilum post astra refundens

Depositum natura diem stridentibus undis;

Sol micat et melior compensat damna Thyestis.

685

Viderat Atrides muros, quos liquerat infans,

Sed memor illorum dextram cum uoce tetendit:

"Salue, prisca domus, patriae saluete Mycenae,

Exsecranda prius, sed post ueneranda manebis,

Sanguine si matris cineres satiabo paternos.

690

Sentiet umbra potens ultam se uindice nato,

Quando Eriphylaei percussam uulneris ictu

Viderit uxorem uelut auguris Amphiarai."

Dixerat et trepidus muros circum inspicit hospes;

Qua meminit, carpebat iter comitatus amico.

695

Postquam introgressus, cognoscit turba ministra

Agamemnonium, gressus oculosque manusque

Et planctu gaudente fremunt sine uocibus oris.

"Iam portae claudantur", ait Pylades Oresti.

Claustra ligant aditus, crepuerunt classica mortis.

700

Securi stipuere rei, terretur Egistus:

"Non ego promisi Danais per saecla quietem?

Nullus ad Argolicos moueat qui bella remansit

Hectore consumpto, Troia pereunte sub armis."

Dicebat regina furens irata ministris:

705

"Vindico, sic uiuam mecumque senescat Egistus."

Talia dum loquitur (quasi uindex saeua minatur),

Vna puellarum male concita currit anhelans;

"Venit Orestes", ait, sed statim credita non est.

Dum dubitant somnumque putant et uana locutam,

710

Apparet uiolentus atrox Pylades in aula,

Qualis in hoste fuit trux irreuocabilis Aiax,

Hectora cum peteret clipeo septemplice tectus;

Ore fremens et fronte minax, mucrone coruscus

Intonat auctores scelerum: "crudelibus ausis

715

Regnantes nunc usque truces euadere iustas

Sperastis uos posse manus? modo saeua luetis

Supplicia scelerum non una morte perempti."

Dixit et ad famulos ultricia uerba retorsit:

"Praecipitate nefas solio de principis ictum

720

Et pede tractus eat fera uictima regis Atridis.

Carnifices frangant durissima membra secures

Et pereat pastor qua regem morte peremit;

Ante tamen nostram perfundat sanguine dextram."

Dixit et exertum costis immerserat ensem.

725

Saucia membra trahunt famuli pede uincla ligantes

Postque fores portae, quibus est prostratus Atrides,

Ossibus effractis minuunt per mille secures,

Et male partitos per uulnera palpitat artus.

At genetrix dilata putat sibi parcere natum

730

Et secura sui iam pro pastore dolebat,

Cum subito truculentus adest immanior hoste

Matris in exitium famulorum nixus Orestes

Agmine terribilis, qui captam crine trahebat

Increpitans: "impune tuum post funera patris

735

Sperasti regnare nefas tumuloque parentis

Iungere natorum uoluisti fata duorum?

Viuo (uides), scelerata parens, moriere cruente

Sed manibus iugulata meis super ossa mariti."

Conturbata parens nudis exerta papillis

740

Orabat natum: "per haec, puer, ubera, parce!

Per superos patremque tuum, per cara sororis

Pectora, quae nostro te tunc rapuere furori,

Et per Pyladen, quod plus est, testor amicum:

Da ueniam, miserere, precor, miserere parenti,

745

Si dici sum digna parens." tum natus "inanes

Perdis" ait "lacrimas, genitor te expectat ad umbras.

Ilias ingemuit domini Cassandra ruinam

Nec ferit Andromache famulans post Hectora Pyrrhum,

Cum regina Phrygum fieret captiua Pelasgum:

750

Praelato pastore ducis tu colla cruentas.

Haec mihi Pylades meus imperat et soror urget,

Vt iaceas mucrone meo, truculenta uirago.

Ast ubi nil potuit mulier de prole mereri,

Mox redeunt animo Phrygiae praesagia uatis.

755

"Si placet ulcisci genitorem" dixit "in ambos,

Pyladis me dextra necet, necet ensis et idem,

Et super ossa ruam recidens spirantis Egisti,

Et, scelerum complex et nostri criminis auctor,

Mixtus uterque cruor testabitur omnibus umbris,

760

Consortes scelerum quia sors manet una malorum."

"Quod super ossa rogas moechi moribunda iacere",

Natus ait, "melius recides super ossa mariti;

Nec cruor amborum miscebitur ense minaci,

Criminibus nec fructus eat morientis amoris

765

Aut operae pretium capiatis sorte malorum,

Supplicio sociante nefas: discreta iacebis."

Dixit et ad patris ueniens dat uerba sepulchrum:

"Sancte parens, quia sensus iners et spiritus extas,

Accipito inferias, quas offero. uictima iusta est:

770

Macto Clytaemestram matronam regis Egisti

Atque (utinam non!) ante tuam. solacia nosce:

Nam iacet ille loco, quo tu percussus obisti.

Aetatis mora iusta fuit, quod tardius hoc fit;

Olim uelle fuit." subicit Danaeia mater:

775

"Sol pietas elementa poli mare flumina tellus

Et rerum natura parens tuque atra uorago,

Expectate uices nato redhibente parenti

Quod genitus fuerit, mercedem cernite lactis."

Dixerat haec genetrix, surdis tamen auribus inquit.

780

Quod potuit pietas, uultus auertit Orestes.

Sol negat almus equos iterum de more Mycenis

Atque tenebroso subtexitur aere caelum,

Et non legitimam timuit mox Graecia noctem,

Extimuit natura chaos, elementa tenebras;

785

Laudat Enyo nefas, dextram capulabat Erinys.

Pallia purpurea praestricto dente momordit,

Concidit et tunicam manibus tendebat ad imos

Vsque pedes, metuens ne mortua nuda iaceret:

Maesta uerecundo uoluebat lumina uisu,

790

Vix semel infelix extrema in morte pudica,

Quod non ante fuit, metuens in funere famam.

Candida puniceo rutilantur membra cruore,

Verbere corporeo pressas quatiebat arenas,

Tandem iussa mori uitam cum sanguine fudit.

795

Tunc repetunt pariter regalia limina torui:

Sic duo terribiles fulua ceruice leones

Caede iuuencarum satiati lustra reposcunt.

Regia sanguineos susceperat aula sodales;

Conueniunt Danai, regis sub honore salutant,

800

Pars dolet Atriden, set pars dolet altera matrem,

Nemo tamen facinus uerbis culpabat apertis,

Nec fuerat quisquam qui non damnaret Egistum.

Transierat funesta dies, sol merserat undis

Oceano stridente rotas, redeunte sorore

805

Roscida somnigerum reuocabat palla soporem,

Tempus adhuc medium uoluebant sidera noctis:

Nuntius Hermione uenit de uirgine, raptam

Stirpis Achilleae Pyrrhi praedante rapina.

Mox furit Atrides, qui sic est orsus amico:

810

"Nos alius uocat ecce labor, nouus ignis amoris.

Quid faciam? scelus est, passim rapiatur adulta

Sponsa toris promissa meis. tu regna guberna;

Ibo ego per gladios flammas et mille cohortes,

(Nam decet ultorem patris sibi quippe mereri),

815

Dum tamen eripiam clamantem nomen Orestis."

Dixit et accinctus capulo produxit in hostem.

Repperit Aeacidem subientem templa deorum,

Aggreditur iuuenem, securum obtruncat ad aram

Et redit ad Danaos elatus caede secunda.

820

Dum solio fruitur patrio diademate pulcher,

Astitit ante oculos genetrix sua non ut inermis,

Sed faculis armata rogi, subcincta cerastis.

Ingerit in faciem iuuenis, mortale minatur.

Ignibus admotis resolutos orbibus angues

825

Terruerant haec monstra uirum, fugit atria lustrans,

Sed sequitur metuenda parens; petit ille recessus

Per secreta domus, illic magis inuenit hostem.

Obice postposito mox ianua cluditur omnis:

Repperit interius matrem in penetralibus aulae.

830

Infremuit conata loqui: "crudelior", inquit,

"Impie, non sat erat pietatis uulnus acerbum,

Vt scelerata manus macularet sacra deorum?

Claude adamanteas ferrato cardine portas,

Obstrue per chalybem, si sunt tibi mille fenestrae:

835

Omnibus ipsa locis adero tibi saeuior umbra

Per freta per campos per siluas flumina montes."

Dixit et angue rogi crepitanti pectora turbat.

Ast ubi pernicem non est fas uincere matrem,

It manus ad capulum, sed crebris ictibus auras

840

Diuidit et uacuam reuocat sine uulnere dextram

Ac miser increpitat: "meus est hic mucro cruentus;

Quo, meretrix, percussa iaces, feriere secundo."

Dixit, et agnoscens gladium grauis umbra fugatur

Aera per tenerum, tamen heu remanente furore

845

Perfurit Inachius uindex Agamemnonis heres,

Vt furit ex Baccho male sobrius ille Lycurgus,

Vt furit Alcides saeua terrente Megaera,

Vt quondam furuit Danaum fortissimus Aiax,

Infremit impatiens, tota discurrit in aula.

850

Qui famulos matrem, matrem putat esse sodales:

Mater erat quicumque fuit, uicinus ubique

Aspis et ignis erat; fugit hos, simul appetit illos,

Pyladis tantum facies non terret amicum.

Inter delicias epulis regalibus aptas

855

Esurit et facibus prohibetur tangere mensas.

Sic inferna fames animo torquetur inane:

Prandia conspiciens dapibus conferta potentum

Ingemit, ac nullus cibus est, sed imago ciborum,

Quos nec ut attingat furia cohibente uetatur.

860

Quid faciat? quos ille deos, quae numina poscens

Eliciat supplex? uel tertia regna fatiget?

Dum deflent omnes et tota plangitur aula,

Alter adest gemitus, tristis dolor et metus ingens.

Venerat Andromachae suboles Pyrrhique Molossus

865

Vltorem genitoris agens. Pylades Orestem

Tollit et externas subtractum mittit ad oras.

Litora contigerat, fuerant ubi templa Dianae-

Mos ubi saeuus erat: miser aduena uictima ferri

Ducitur - erectus mox stat uittatus ad aras.

870

Vidit ut, armatur quod ferro ex more sacerdos,

Expulsus terrore furor: mors proxima mentem

Reddidit et partem tribuere aduersa salutis;

Nam miser ingeminans Agamemnona saepe uocauit.

Audierat sollers Iphigenia nomen Atridis:

875

"Hostia, dic, quis eras, aut cur Agamemnona clamas?"

Saucius ille refert: "ego sum miserandus Orestes

Matre Clytaemestra genitus, regnator Atrides

Noster erat genitor." non ultra passa loquentem

Proiecit cultrum percussa fronte sacerdos:

880

"Soluite, carnifices, trepidantia membra ligati:

Sanguine corda carent, non est haec hostia grata."

Dixit et exutum uittis summouit ab ara,

Omnibus exclusis non se negat esse sororem;

Sed uidet interdum uitiata mente furentem

885

Nil sano sermone loqui. quem nocte precatu

Purgat et ablata migrat cum fratre Diana.

Vt patriam rediere suam, mox Fama Molossum

Instruit: accusat gemino de crimine Orestem:

Legibus exhibitum mediis induxit Athenis.

890

Conscendere patres templum praebente Minerua;

Surgit Achilleus stimulatus amore paterno

Et sic orsus ait: "proceres, legalis origo,

Arguo mortiferum sceleratae mentis Orestem,

Sanguinis oblitum, humani iuris egenum,

895

Sacrilegum superum, perfusum sanguine matris

Et dextra fundente sua. sed adultera forsan

Mater erat. Pyrrhus numquid fuit alter Egistus,

Quem necat in templo caelestia dona ferentem

Euersorem Asiae, natum armipotentis Achillis?

900

Forte refert, quia mater erat scelerata profana,

Crimen adulterii cumulat quae morte mariti.

Percutienda fuit rea maxima iudice iusto,

Non tamen ense suo. quid iam peccasse pudebit,

Cui prius est in matre nefas? censete seuera,

905

Cecropidae proceres: decet ultio talis Athenas.

Cuius in exitium sat erit non culleus unus;

Talibus hic opus est: aequentur uulnera membris,

Partibus abscisis sibi sit de morte superstes,

Tempore sed modico uiuax laniando cadauer."

910

Haec ait et tacuit. cui sic respondit Orestes:

"Summates Danaum, sapientes, lumina cordis,

Culmen Athenaeum, censores iuris honesti,

Gaudeo securus quod apud uos causa mouetur,

Sunt quibus uxores, quibus est affectus amandus,

915

Et meminisse reor primaeui temporis annos,

Quid sit amor sponsae, thalami quae uota futuri.

Dis superis grates, quod post tot funera mentis

Arguor adsistens inter subsellia sospes.

Incolumis ueneror sanctum per iura tribunal,

920

A licito discerno nefas. tractate, uerendi.

Non de lite mea sententia uestra ferenda est,

Sed de iure deum, qui me purgasse probantur,

Dum medicinalem tribuunt per corda salutem;

Nemo poli seruare deum, puto, uellet iniquum.

925

Iustior inuenior, dum matrem uindicat ultor:

Si ulciscenda rea genetrix, quid iam pater insons?

Quis, rogo, sacrilegus, quis demens audeat almos

Accusare deos, quibus est perfecta potestas?

Scilicet accuset, uocet in certamina diuos,

930

Obiciat facinus: praesumat bella gigantum.

Forsitan obiciat: fuerant cur ergo furores?

Cura doloris erat, proceres, nec poena reatus:

Taedia sollicitant animos mentemque fatigant.

Pyrrhus erat raptor, uindex post bella rapinae:

935

Arguit unus iners quem comprobat ordo deorum.

Quaeso, duces legum, sententia uestra resoluat

Purgatum sub iure deum, sub sorte benigna."

Dixit et imposuit moderata silentia linguae.

Consilium petitur, facta tractantur Orestis.

940

Mos erat arbitrii quod dispar calculus iret:

Albus adest uitae, nam mortem russeus urguet.

Iudicii certamen erat, sententia duplex

Discrepat et numerus par est utrique coloris.

Calculus albus erat, habuit quem dextra Mineruae:

945

Is datur ad uitae numerum, "purgandus Orestes"

Dicitur et procerum talis sententia fertur:

"Si decreta deum homini tractare liceret,

Posset Orestis opus legali tramite quaeri;

Sed quia praescripto capimur, clementia caeli

950

Non sinit audiri, iuris censura quiescat.

Quis temerator erit caelestia iura mouere?

Non erat impunis Paris arbiter ille dearum,

Teresias nec erat iudex impune Tonanti.

Raptor obit Pyrrhus, iusto mucrone peremptus.

955

Quod per templa ruit, fuit et perfecta potestas,

Si uellent, punire deis. securus Orestes

Sitque redux patriae nullo damnante reatu."

Actum erat. excipiunt populi clamore fauentes,

Suscipit egressum Pylades laetus amicum

960

Amplexaeque tenent laeua dextraque sorores,

Quattuor et reduces laeti petiere Mycenas;

Regia diuitiis reputantur tecta relatis.

Di, quibus imperio est facilis concessa Tonantis

Aeris et pelagi terrae caelique potestas,

965

Vos pietas miseranda rogat, uos mitis honestas,

Vos bona simplicitas, affectus sanguinis orat,

Vos genus humanum, consortia sancta cruoris,

Stemmata uos generis, cognatio iuncta precatur:

Crimina Lemniadum sat erant, Danaeia festa,

970

Quae thalamos fecere rogos, et facta Thyestis

Innumerumque nefas, quod sit narrare pudoris;

Ecce Mycenaea triplex iam scaena profanat

Graiugenum famam: uestro iam parcite mundo

Atque usum scelerum miseris arcete Pelasgis.


Blossius Aemilius Dracontius, Carthaginiensis
saec. V ex.
 
de laudibus dei (C. Camus, C. Moussy, 1985-88) 
satisfactio (C. Moussy, 1988) 
Romulea (F. Vollmer, 1905) 
   1-5 (J. Bouquet - É. Wolff, 1995)
   6-7 (A. Luceri, 2007)
   8-10 (É. Wolff, 1996)
Romulea, fragmentum (Mirella Ferrari, 1973) 
Orestes (F. Vollmer, 1905) 
x

Scansione eseguita da Pedecerto © 2011 — www.pedecerto.eu